Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 76


cuius cives integre essent mali, et in nullo vellent implere
legem, nec vellent in aliquo participare legalem Iustitiam
Ex parte igitur ipsius legalis Iustitiae, quae est perfecta
virtus, cuius oppositum est perfecta malitia, probari
potest quod absque legali Iustita non valent regna subsistere.
Secunda via investigandum hoc idem sumitur
ex parte ipsius regni. Regnum enim et omnis politia est
quidam ordo, et quidam principatus. Cum igitur ordo, et
principatus sit ipsorum subditorum per respectum ad leges,
et ad principem, cuius est leges ferre, ut declarari habet
in Politicis: si cives non participarent legalem Iustitiam,
non reservaretur in eis ordo nec ad leges, nec ad
principem. Non ergo ulterius reservaretur in eis politia,
nec esset ulterius regnum. Facile est ergo ostendere, quod
absque legali Iustitia regna durare non possunt. Sed quod
absque Iustitia speciali, quae dividitur in Iustitiam commutativam,
et distributivam, non subsistat regnum, sic declarari
potest. Quodlibet enim regnum, et quaelibet congregatio
assimilatur cuidam corpori naturali. Sicut enim
videmus corpus animalis constare ex diversis membris
connexis, et ordinatis ad se invicem: sic quodlibet regnum,
et quaelibet congregatio constat ex diversis personis connexis,
et ordinatis ad unum aliquid. Ut ergo liceat figuraliter
loqui, in membris eiusdem corporis est quodammodo
duplex Iustitia, commutativa, et distributiva. Iustitia
enim propria sumpta, non est nisi ad alterum, et non
est nisi diversarum personarum. Metaphorice tamen, et
per quandam similitudinem, est Iustitia eiusdem ad se
ipsum, et in membris eiusdem corporism possumus aliquo
modo contemplari Iustiam. Unius enim, et eiusdem corporis
membra habent ordinem ad se invicem; et ordinantur
ad unum aliquid, ut ad cor, a quo recipiunt motum,
et vitalem influentiam. Ut ergo membra habent ordinem
ad se invicem, est in eis quodammodo Iustita commutativa.
Sed ut ordinantur ad cor, aliquo modo reservatur

Torna all'inizio