Salimbene de Adam: Cronica

Pag 455


Parisiensi; et habeatis spacium cogitandi et eligendi et deliberandi
per totam noctem, et cras dicetis michi». In crastinum
dixit nobis: «Quid deliberastis et quid elegistis?». Cui respondi:
«Nichil de materia ista, ut eligamus locum, ne sit nobis in
singultum; sed ponimus in voluntate vestra, ut mittatis nos ad
quemcumque locum vultis, et nos obedientes erimus». Et habuit
inde bonum exemplum et dixit nobis: «Ite ergo ad conventum
Ianuensem, et eritis ibi cum fratre Stephano Anglico, quem
mitto illuc. Insuper scribam ministro et fratribus illis quod
habeant vos recommendatos sicut me ipsum et quod tu, frater
Salimbene, promovearis ad sacerdocium, et socius tuus frater
Iohanninus ad diaconatum. Et cum venero illuc, si invenero
vos consolatos, gaudebo. Sin autem, consolabor vos iterum».
Et hec omnia opere impleta fuerunt.
Porro illo die dixit generalis fratri Hugoni, amico suo: «Quid
dicitis, frater Hugo? Volumus ire in Hyspaniam et desiderium
supplere Apostoli?». Cui frater Hugo respondit: «Ibitis vos,
pater, ego desidero mori in terra patrum meorum». Et statim
deduximus eum ad navem, que preparata erat in Rodano. Erat
enim festum sancti Michaelis post nonam. Et valedicto recessit
a nobis, ut iret ad Sanctum Egidium illa die. Nos vero per mare
Massiliam ivimus et invenimus ibi fratrem Stephanum Anglicum.
Et rogavit me quod dicerem guardiano quod in festo beati
Francisci libenter clero et fratribus predicaret. Et respondit guardianus
quod libenter audiret ipsum, sed timebat offendere episcopum,
qui debebat venire ad festum. Et finito festo beati Francisci
intravimus mare et ivimus Areas ad locum fratris Hugonis.
Et frater Stephanus, quia navem habere non poterat, arripuit
iter per terram cum socio, ut ad conventum Ianuensem iret.
De mora quam cum fratre Hugone contraxi.
Ego vero et socius meus remansimus Areis cum fratre Hugone,
a festo beati Francisci usque ad festum Omnium Sanctorum. Et
gaudebam quia habebam occasionem standi cum fratre Hugone,

Torna all'inizio