obsidione coartare usque ad internitionem, sed Actius timens, si Attila occideretur, ne Romani a Gothis
opprimerentur, suasit Lorismundo redire domum, ut susciperet regnum. Quo reverso Attila reintegrans
viribus et maior collecto exercitu Ytaliam furibundus per Pannonias introivit, Aquilegiam aggressus,
quam obsedit triennio; demum, cum ciconie uno impetu ex urbe volarent et pullos rostris forinsecus
exportarent, hoc augurio fultus Attila urbem expugnavit et cepit. [Et si vis scire et invenire
de gestis, que fuerunt eodem tempore Marciani, recurre ad cronicam Leonis pape
primi].
LVI. De Leone imperatore.
Anno Domini CCCCLVIIII. Leo maior regnavit apud Constantinopolim an. XV, apud Romam
vero quidam Anitus imperator efficitur. Quo defuncto Maioranus apud Ravennam invadit imperium.
Quo iuxta Terraconam occiso quidam Severus apud Ravennam eligitur. Cuius tempore Sogor rex
Alanorum in Ytaliam venit. Sed a Ricimere preside Ligurie superatus et iuxta Pergamum occisus est;
Severo successit Antemius. Cuius temporibus Gensericus rediens in Ytaliam navali certamine superatus
est. Servandus prefectus Galliarum et Romanus patricius aspirantes ad imperium capti sunt. Ricimer,
qui Mediolani morabatur, insidias paravit Antemio; et licet sanctitate pollens Epyphanius episcopus
Ticinensis pacem conposuisset, Ricimer tamen fedus violans Urbem invadit. Roma dividitur, pars
illum, pars sequitur istum. Bilimer rector Galliarum veniens in auxilium Antemii a Ricimere superatur
et occiditur. At post mensem tercium langoribus cruciatus interiit. Quidam quoque Olibrius regiam
dignitatem adeptus est septem menses, occubuit.
LVII. De ÇENONE imperatore.
Anno Domini CCCCLXIIII. Çeno apud Constantinopolim regnavit an. XVIII. Mater autem
pueri Leonis, timens impetum Çenonis, puerum occulte clericum fecit, qui in clericatu permansit usque
ad tempora Iustiniani. Çenone puerum exigente mater alium similem obtulit. Apud Romam quidam
Augustulus in Ytaliam veniens, fugato Nepote patricio, qui regnum invaserat, imperium invasit et obtinuit.
Mox Odovacer cum multitudine Herulorum et Turringorum ab extremis Pannonie finibus in
Ytaliam venire contendit. Qui transiens per rura Noricorum, audita fame Severini servi Dei, ad eum
petiturus benedictionem accessit; cui benedictione data Severinus ait: Vade nunc ad Ytaliam, Odovacer,
villissimis pellibus inductus, multis cito plura largiturus. Ingresso Ytaliam patricius Orestes occurrit,
sed intra Ticinum recepit se. Odovacer vero civitatem fortiter expugnatam ingreditur; gladius sevit,
omnia ignis assumit; Horestis capitur et apud Placentiam detruncatur. Ad hec Odovacer multas
civitates solo equavit, totam Ytaliam sibi subiecit, regiam dignitatem arripuit. Adimpleta est Severini
prophetia. Augustulus videns universam Ytaliam subdi viribus Odovacri, cum rem publicam vix undecim
mensibus tenuisset, imperialem deposuit maiestatem; et ita venerabile Romanorum imperium et
augustalis illa sublimitas, que ab Augusto scilicet Octaviano incepit apud Romam, cum hoc Augustulo periit.
Anno ab incarnatione Domini CCCCLXXV Odovacer Romam ingressus per XIIII an[nos]
quiete possedit regnum Ytalie. Sed post Theodoricus filius Theodemir regis, rex et ipse Ostrogothorum,
qui gratiam Çenonis imperatoris habebat, in tantum quod eum consularibus apud Constantinopolim
fascibus sublimasset eique statuam eream equestrem ante palacium erexisset, conquerentibus
Ostrogothis, quod imperialia sibi stipendia non sufficerent, ad imperatorem accedens suorumque penuriam
exponens, Ytaliam sibi peciit; annuit imperator et plurimam Ytaliam ei concessit populumque
Romanum conmendavit; proficiscens primo Gepidorum regem et regem Burgarorum regem prostravit,
demum iusta Sonnum flumen Aquilegie castrametatus est, ubi Odovacer sibi occurrens fugatus est;
exinde cum Theodoricus Veronam accederet, Rome Odovacer occurrit. Cuius exercitus in fugam
conversus ex magna parte in Adethesim mergitur. Theodoricus Veronam invadit. Odovacer Romam |
|