mortem completur, sic insipientis malicia cotidie augmentatur,
et eius retributio post mortem completur. Et dixit alter: si sensatum
instruxeris, regraciabitur tibi; si insipientem, dehonestaberis
ab eodem. Et dixit alter: quod habet amicus tempore
necessitatis est tuum et ipsemet tempore adversitatis est tuus.
Et dixit alter: capitale sensati patiencia est, superbia vero
stulti capitale est. Et dixit alter: qui in alia operibus piger est,
alterius lucra cupit. Et dixit alter: qui aliquos excusat, honorat
eosdem. Et dixit alter: qui rem bis investigat non penitet,
nam prima investigatio voluntaria est, et cum discrecione secunda.
Et dixit: sapiencia est lumen sensus; sensum igitur illuminare
coneris. Et dixit alter: maiorem dierum honora, quia
prius te Deum agnovit, et miserere minoris quia mundo velocius
te fraudatur. Et dixit alter: honor non consurgit ex ira,
eum excusacionis angustia. Et dixit alter: grandis eventus est
inimicorum victoria, sed pocior est egere eisdem; et vehementior
lis est hominem contendere cum iracundia sua. Et dixit alter: veritas
est Dei legatus quem Deus ad servos suos transmittit; non igitur
absque operis executione remittenda est. Et dixit alter: adversitatem
pati est adversitas inferentis. Et dixit alter: felix est
ille qui Deum agnoscit et mandata eius observat. Et dixit alter:
qui sua rnultiplicat temporalia lucra, minuit sempiterna. Et
dixit alter: de illo qui nocet sibi sua sequendo desideria, non
confidas, sciendo aut ignorando illa esse nociva; quia qui taliter
sibi obest, est de eo diffidendum omnino. Et dixit alter: expedit
sapientibus, cum insipientes viderint, eorum abhominari opera,
|
|