Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 348


verens Grimoaldi regis adventum, accepta Romualdi sorore, ab
obsidione discessisset. idem Grimoaldus rex, post Beneventanorum
erepcionem, Ticinum repedare volens, Trasemundum qui
dudum Capue comes fuerat, data ei in matrimonio alia sorore Romualdi,
filiam videlicet suam, cum ipud Spoletum ducem effecit
Gysulfo enim Foroiulanorum duce a Cacano rege Avarorum,
qui et Hunni dicti sunt, in bello perecmpto, frater ipsius Grasulfus
constituitur. quo defuncto || cum ducatu Ago successit.
et hoc mortuo Lupus dux efficitur, qui plurimas donaciones contulit
monasteriis servoruin Dei, sed precipue monasterio Beatissimi
Vincencii. hic cum in prelio Avarorum diu decertando occubuisset,
Guettari vir benignus ducatum suscepit isto quoque
mortuo Elander dux factus est; post quem Radoald succedit. Grimoaldus
vero rex supradicti Lupi ducis filiam, Theoderadam nomine,
post mortem patris, suo filio Romuald, Beneventanorum
duci, in matrimonium tradidit, ex qua tres filios, Grimoaldum,
Gysulfum et Arichis genuit denique Romuald multitudine sui
exercitus congregata, Tarantum et Brundisium expugnavit, omnemque
circa latissimam regionem suo dominio subiugavit. tunc quoque
eius coniux Theoderada, extra muros Beneventane civitatis

Torna all'inizio