Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 173


eum et patuit ei per inquisitionem qua inquisiuit et
inuenit veritatem. Et si ipse vult, inquirat de re, et inspiciat
in ea cum oculo veritatis. Tunc enim fiet iusticia verborum
meorum in his omnibus que sibi retuli. Quoniam ignis qui
est in lapide, ab eo non extrahitur, nisi cum argumentis et
ingeniis; nec potest hoc latere, quia peccatum delinquentis
quanto plus inquiritur, tanto magis reuelatur et manifestatur
in mundo, et multiplicatur et notescit; sicut res sordida et
fetida, quanto magis agitatur, tanto magis de suo malo odore
sentitur. Et si ego deliquissem, fugissem vtique ad extremitates
orbis terre, cum ampla sit, nec starem in curia regis;
sed confidens in ea iusticia et simplicitate cordis et innocentia
manuum mearum remansi, nec volui fugere.
Supplico tamen regi quod, si aput ipsum fuerunt verba permixta
que dicuntur, mandet inquiri veritatem et examinare
ipsam. Et sit ille quem rex ordinauerit super hoc vir bonus
et simplex, legalis, non auertens faciem in ipsa veritate, nec
fraus sit in operibus suis, nec velit me rex interficere
innocentem. Et sciet sibi referri verba mea et verba aliorum;
tunc videat et reddat iudicium, et nolit iudicare secundum
verba inuidorum et emulantium, nisi cum veritate.
Quoniam ex quo manifestum est regi accepisse verbum
falsitatis et mendacii, et quia seductus fuit vt Senesbam interficeret
sine culpa, et quia non requisiuit de veritate, debet
cauere sibi ne iterum incidat in illud quod prius, donec inquirat
et sciat. Et scio quoniam obtinebam a rege maximum
statum quem multi habere desiderant, et inuident mihi super
hoc; et scio quod ipsi loquantur ei seditiones de me, quod si
rex voluerit facere, deliberabit perdere me. Non habeo redemptorem
et saluatorem nisi Deum qui nouit secreta et occulta
cordium. Ipse vero me liberabit de hac tribulatione.

Torna all'inizio