Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

97


novimus accidisse. anno quidem Domini .M.CC.LXXXXIIIIo.,
dum quidarn merchatores de Ianua ad partes Romanie pergerent,
intellexerunt quod quedam galee Venetorum naves
.III. Ianuensium, pretiosis mercibus honustas, ceperunt
et multa alia gravamina in diversis locis Ianuensibus intulerunt.
erant autem galee Venetorum numero .XXVIII. et .IIII.or . ligna,
que erant .LXXX. remigum. galee vero mercatorum de
Ianua erant numero .XVIII. et duo ligna .LXXX. remigum.
dicti etiam mercatores de Ianua, çelo patrie animati, onera sua
apud Peram deposuerunt et nobilem virum dominum Nicholinum
Spinulam, qui ad imperatorem Grecorum

Torna all'inizio