cocco et purpura et coronam de spinis in capite et harundinem in manu dederunt et flexo genu
dicebant: “Ave rex Iudeorum”. Et expuentes in eum harundine percuciebant caput eius, et reinduentes
eum sua veste duxerunt eum baiulantem crucem ad crucifigendum, et post angariaverunt
quendam Symonem portare crucem. Sequebantur autem Iesum mulieres plangentes; quibus ait:
“Nolite super me flere, sed super vos et super filios vestros”. Et duxerunt eum in locum Calvariae,
qui Hebraice dicitur Golgotha. Ubi crucifixerunt eum et cum eo duos latrones. Dum crucifigeretur,
dicebat: “Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciunt”. Et diviserunt vestes eius in
quatuor partes, sed super tunicam miserunt sortem. Scripsit autem Pilatus titulum cause, scilicet:
Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Unus vero latronum blasphemabat, alter dicebat: “Memento m[ei],
Domine, dum veneris in regnum tuum”. Cui Iesus: “Hodie mecum eris in paradiso”. Pretereuntes
dicebant: “Vah, qui destruis templum Dei”. Stabant autem iuxta crucem mater et Maria Cleophae
et Magdalene et Iohannes; et commendans matrem Iohanni ait: “Ecce mater tua”. A sexta hora
facte sunt tenebrae usque ad nonam super universam terram. Et circa horam nonam clamavit: “Hely,
hely, lama sabacthani”. Postea dixit: “Sitio”, et porrexerunt ei spongiam aceto plenam; alius
dicit: vinum myrratum, alius: felle mixtum. Cum libasset, ait: “Consummatum est”, et clamans
voce magna: “Pater, in manus tuas conmendo spiritum meum”, inclinato capite emisit spiritum. Et
velum templi scissum est, terra mota est, petre scissae sunt, monumenta aperta sunt, et multa
corpora sanctorum surrexerunt. Et ait centurio: “Vere filius Dei erat iste”. Et unus militum lancea
latus perforavit eius, et exivit sanguis et aqua. Cum sero factum esset, nobilis decurio ab Arimathia
nomine Ioseph peciit a Pilato corpus Iesu. Venit et Nichodemus ferens mixturam myrre et
aloes. Hii corpus involutum syndone et ligatum cum aromatibus posuerunt in monumento novo
in petra exciso. Et erant ibi Maria Magdalene et altera Maria, que revertentes paraverunt aromata.
Aiunt quidam Ioseph statim a Iudeis propter hoc incarceratum fuisse et Nichodemum
latuisse. Est autem Dominus crucifixus anno XVIII, secundum quosdam XVII.
imperii Tyberii Cesaris, VI. die exeunte Marcio, in VI. feria, in sexta hora. Altera
die, que est parasceuen, id est eadem die, que est altera a sabbato, quasi diceret statim
Domino sepulto, vel altera die, que est post parasceuen, scilicet in sabbato, venerunt Iudei
ad Pilatum dicentes: “Iube custodiri sepulcrum”. Quibus ait: “Custodite sicut scitis”. Qui munierunt
sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus. Vespere autem sabbati, cum adhuc tenebre essent, id
est nocte que lucescit in prima sabbati, venerunt Mariae cum aromatibus ad sepulcrum. Et cum
celum albesceret, dicebant: “Quis revolvet nobis lapidem ab h[ostio] m[onumenti]?” Et terremotus
factus est, quia tunc Dominus resurrexit, et descendit angelus de celo, qui revolvit lapidem, et
viderunt lapidem revolutum et angelum sedentem super eum, cuius aspectus sicut fulgur, et vestimentum
sicut nix. Custodes autem iacebant velut mortui. Et dixit angelus mulieribus: “Iesum
queritis crucifixum; surrexit, non est hic”. Et cum mente consternatae essent, ecce duo viri, scilicet
angeli, steterunt secus illas, qui dixerunt: “Quid queritis? viventem cum mortuis? Non est hic,
surrexit. Euntes dicite discipulis, quia surrexit et precedet vos in Galileam”. Cucurrit Magdalena
nuncians hec Petro et Iohanni. Cucurrerunt igitur illi, sed Iohannes prevenit, et
viderunt sepulcrum vacuum et lynteamina et crediderunt vera esse que dixerat mulier. Et
redeuntibus illis ad hospicia, Magdalena, que cum eis venerat, remansit ad monumentum foris
plorans, et vidit Iesum, existimans ortulanum esse, sed post eum agnoscens, voluit tangere pedes
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|