Quae sunt considerabilia, et circa quae oportet consilia
adhibere. Cap. XVI.
Dicebatur supra, quatuor consideranda esse in regimine
civitatis. videlicet principem, consilium, praetorium,
et populum. Postquam ergo auxiliante deo determinavimus
de principe, et distinximus quot sunt genera principatus,
et qui illorum recti et qui illorum perversi, et declaravimus
regnum esse optimum principatum, et tyrannidem
pessimum; manifestavimus item quod sit regis
officium, et quae oporteat ipsum facere ut recte regat populum
sibi commissum: probavimus etiam multis viis
decere regem vigilem curam assumere, ne convertatur in
tyrannum: et tandem, quantum spectat ad praesens negocium,
sufficienter tractavimus quae circa principem sunt
dicenda. Restat ergo de consilio pertransire quae tractanda
sunt circa ipsum. Sed, cum dicat Philosophus 3. Ethic.
consiliabitur utique aliquis non pro quibus consiliatur insipiens,
et insanus, sed pro quibus sapiens, et intellectum
habens. Ideo primo videndum est quae sunt consiliativa,
et circa quae debent fieri consilia, ne tanquam ingnorantes
consiliari velimus de quibus non sunt consilia adhibenda.
Possumus autem tangere sex, quantum ad praesens spectat,
quae sub consilio non cadunt. Primo enim quaecunque
sunt immutabilia consilium nostrum subterfugiunt.
Nam ideo consiliamur, ut regulemur in actionibus nostris,
et ut vitemus mala, et ut consequamur bona: quae ergo
vitari non possunt, et quae mutationi non subiacent,
sub consilio non cadunt. Ideo dicitur 3. Ethi. quod de aeternis
idest de immutabilibus nullus consiliatur: nullus enim
quaerit consilium de diametro si est commensurabilis costae,
vel de quocunque immutabili. Secundo etiam consiliabilia
non sunt quaecunque mobilia, si semper uniformiter
|
|