teste consciencia nostra, oculis et intellectibus omnium patefacere
curauimus, non tam ut singulas causas, que heu! nimium note
sunt, quasi nostro clamore proiciamus in publicum, quam ut
eorum opinionibus satisfaciamus qui putant nos spiritalem gladium
temere et magis motu animi nostri quam diuino metu et iusticie
zelo arripuisse.
Cum adhuc in diaconatus officio positi essemus, perlata ad nos
de regis actionibus sinistra et multa inhonesta fama, propter
imperialem dignitatem et reuerentiam patris et matris eius necnon
propter spem ac desiderium correctionis sue sepe eum per
litteras et nuncios admonuimus ut a prauitate sua desisteret et,
memor clarissimi generis ac dignitatis sue, uitam suam moribus
quibus regem et futurum, Deo donante, imperatorem deceret
institueret. Postquam autem ad pontificatus apicem licet indigni
uenimus et illius etas pariter cresceret et iniquitas, intelligentes
Deum omnipotentem tanto districtius de manu nostra animam
illius requisiturum quanto nobis ad increpandum illum pre
cunctis libertas data fuisset et auctoritas, multo sollicitius eum
modis omnibus "arguendo obsecrando increpando" ad emendationem
uite sue hortati sumus. Qui cum sepe nobis deuotas
salutationes et litteras mitteret, excusans se tum ex etate
quod fluxa esset et fragilis tum quod ab his in quorum manibus
curia erat multociens sibi male suasum atque consultum sit,
monita nostra de die in diem se promptissime suscepturum
uerbis quidem promisit, ceterum re et exaggeratione culparum
penitus conculcauit.
Inter hec quosdam familiares suos, quorum consiliis et
machinationibus episcopatus et multa monasteria inductis per
precium lupis pro pastoribus symoniaca heresi fedauerat, ad
penitentiam uocauimus, quatinus et bona ecclesiarum que per
interuentum tam scelerati commercii sacrilega manu susceperant
uenerabilibus locis ad que pertinerent, cum adhuc locus esset
emendandi, redderent, et ipsi de perpetrata iniquitate per lamenta
penitudinis Deo satisfacerent. Quos dum ad hec exequenda datas
|
|