Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 9


Horum igitur conuenientius ut arbitror quam carnalium crediderim
filios patrum. Non portabit inquit scriptura filius iniquitatem
patris nec pater portabit iniquitatem filii. Anima quae peccauerit
ipsa morietur
. Hinc est enim quod ipsa ueritas iudaeos in euangelio
a principali parentis degeneratos nobilitate diaboli eos filios ore
exprobrat mellifluo. Ait enim: Vos ex patre diabolo estis, et ob
quam causam ita dixerit, manifestius declarat, cum protinus subinfert:
et opera patris uestri uultis facere. Ille enim homicida erat ab
initio.
In quibus uerbis luce clarius datur intellegi non eos naturaliter
aut tamquam ab eo conditos uel etiam per adoptionem, sed ob
imitandas diabolicae fraudis uersutias filios eos diaboli recte uoluit
nuncupari.
I 3 (I 3) Numquidnam infelicissimi Arrii sociorumque eius non
extetit pestilens pater diabolus qui adulterino conplexu uirulentum
semen perfidiae in uuluam deprauatae mentis eorum coitu effudit
pestifero? Ac per hoc de tam clandestino concubitu conceptus
formatusque est filius perditionis. Quasi de materno utero, procacissimae
linguae obstetricante manu, processit proles aeternae gehennae
ignibus mancipanda. Eodem nempe modo genuit similes sibi filios
similique uindictae ultione plectendos. Et quoniam eodem
quo illos maledictionis anathemate percelli, si non paenitentiae
obsistat remedium, cunctos qui eorum sunt erroribus inretiti fides
sancciuit katholica, quasi in tertiam et quartam generationem
paternae iniquitatis praestigium hereditario in filios transfunditur
iure. Potest etiam de hoc tertiae quartaeque generationis capitulo
aliter acuti ingenii exigente sofysmate multiplicius falerato themate
explicari. Sed quoniam propter inminentium hostium bella ad
arma spiritalia quantotius festinemus, ne forte, dum euagamus ad
otiosa, hostium cunei derepente praecipites ecclesiae ualuas inopinato
infringant incursu, idcirco, armato instante milite, uigiliarum
officia quaterna dumtaxat alternatione distingui sollertissima decreuimus
cura, quatenus in uigilia matutina dei iubentis imperio
eleuata Moysi manu domini uirga, quae triumphalis expresserat
crucis uexilla, subuertat rotas curruum, equites et ascensores eius

Torna all'inizio