Ambarvales hostiae appellabantur, quae pro arvis a duobus
fratribus sacrificabantur.
Amburbiales hostiae dicebantur, quae circum terminos urbis
Romae ducebantur.
Ambustus circumustus.
Ambitus proprie dicitur circuitus aedificiorum patens in
latitudinem pedes duos et semissem, in longitudinem idem
quod aedificium: sed et eodem vocabulo crimen avaritiae
vel affectati honoris appellatur.
Adolescit a Graeco aldesko, id est adcresco, venit. Unde
fiunt adultus, adulescens: altare, eo quod in illo ignis excrescit;
et exoletus, qui excessit olescendi, id est crescendi,
modum; et inolevit, id est crevit.
Altaria sunt, in quibus igne adoletur.
Aliuta antiqui dicebant pro aliter, ex Graeco id alloios transferentes.
Hinc est illud in legibus Numae Pompili (15); «Si
quisquam aliuta faxit, ipsos Iovi sacer esto.»
Astu apud poetas astutiam significat, cuius origo ex Graeco
[oppido] algo deducitur, in quo qui conversati assidue sint,
cauti atque acuti esse videantur.
Astutus arte tutus.
Algeo ex Graeco algo ducitur, id est doleo, ut sit frigus
dolor quidam membrorum rigore conlectus.
Ast significat at, sed, autem.
Anus dicta est ab annorum multitudine, quoniam antiqui
non geminabant consonantes; vel quod iam sit sine sensu,
quod Graece dicitur anous.
|
|