Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 6


Et certe cavere debes ne voluntas dicendi in tantum te moveat
atque ad dicendum te inducat quod appetitus tuus rationi non consentiat.
Ait enim Salomon: « Sicut urbs patens et sine murorum ambitu,
ita vir qui non potest cohibere spiritum suum in loquendo ».
Inde etiam dici consuevit: « Tacere qui nescit, nescit loqui ». Nescit
ergo stultus loqui, quia tacere non potest. « Nam quidam sapiens, interrogatus
cur tantum taceret an quia stultus esset, respondit: « Stultus tacere
non potest » ». Et alibi Salomo dixit: « Aurum tuum et argentum
tuum confla et verbis tuis facito stateram et impone ori tuo frenos
rectos et attende ne forte labaris in lingua et sit casus tuus insanabilis in
morte ». Et iterum idem ait: « Qui custodit os suum, custodit animam
suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala ».
Et etiam Cato dixit: « Virtutem primam puto compescere linguam.
Proximus ille deo est qui scit ratione tacere ».
Tertio requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites quis
es, qui alium reprehendere vel alii dicere velis, utrum de simili dicto
vel facto valeas reprehendi. Nam dixit beatus Paulus in epistola ad
Romanos: « Inexcusabilis es, o homo, omnis qui iudicas: in quo enim
alterum iudicas te ipsum condemnas, eadem enim agis que iudicas ».
Et in eadem epistola subicit: « Qui ergo alium doces te ipsum non
doces; qui predicas non furandum furaris; qui dicis non mecandum
mecaris; qui abhominaris sacrilegium facis, deum inhonoras ». Et
Cato dixit: « Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse. Turpe est doctori
cum culpa redarguit ipsum ». Nam « bene dicere et male operari nichil
aliud est quam se propria voce damnare », ut Augustinus ait. Et
alibi idem Cato ait: « Alterius dictum vel factum ne carpseris umquam,
exemplo simili ne te derideat alter ».
Quarto requiras a te ipso intra te quis es, qui dicere velis, utrum
bene doctus vel indoctus et utrum quod dicere velis bene sapias, alioquin

Torna all'inizio