talis interlocutoria fuit lata", et consimilia potest 
iudex supplere et ita supplet de facto quod sibi 
tamquam iudici fuit notum supplet ut Az[o] no[tat] 
in predicto titulo C., Ut. que desunt [C. 2, 11, 1] 
et no[ta] Extra, De lit. con. [X. 2, 5,] et De dilac., c. 1 
[X. 2, 8, 1]. 
Advocatus autem, proprie loquendo, non potest 
facere posiciones cum posiciones sive attestaciones 
factum respiciant, ut C., De arbi., l. penultima, in fine 
[C. 2, 56, 5 § 2?]; factum autem proprium debet a partibus 
proponi, ut Extra, De iudiciis, Pastoralis [X. 
2, 1, 14]; est autem efficacior ratio: quia posiciones 
fiunt per iuramentum, ut supra diximus, advocati 
vero hodie de consuetudine non iurant licet lex hoc 
statuerit, ut C., De iudi., l. Rem non novam [C. 3, 1, 
14]. Est ergo sciendum quod posicio etiam si proferatur 
per advocatum non dicitur proprie posicio propter 
ipsum advocatum, immo est posicio ipsius partis 
per advocatum prolata. Item dicit lex quod potest 
interrogaciones facere advocatus, ut. ff., De adulter., 
l. Postulaverit § Questioni [D. 48, 5, 27 § 7], sed 
ideo potest et debet ponere vel interrogare advocatus, 
quia ea que proponunt advocati in presentia partium 
perinde sunt habenda ac si ab ipsis partibus essent 
proposita, ut C., De error. advocatorum., l 1 [C. 2, 10, 1], 
unde eo proponente vel interrogante et pars proprie 
loqui dicitur. 
De posicionibus quando in iudicio sint recipiende nec 
ne ulla possent regula limitari, possunt tamen plures 
casus poni in quibus non esset posicio admittenda; 
primo si non faciant ad causam, ut ff., De interrog. 
act., l. Si sine, et alias incipit Si defensor [D. 11, 1, 9]; 
secundo si est obscura sive ambigua admittenda non
  |  
  |