divites reddere aut extollere aliquo principatu, nobilem vero  
nihilomagis quam prudentem, honestum, sapientem possunt efficere,  
si quidem non extrinsecus nobilitas provenit, sed a propria  
descendit virtute, que inter principum munera non admiscetur. 
Hec igitur tanta tamque pervagata rerum varietas mihi persuadet  
nichil hanc vestram nobilitatem esse preter pompam quandam ac  
inanem fastum ab stultitia hominum et vanitate confictum.  
Verum, ut missas paulum faciamus vulgares opiniones, me quidem  
ratio ipsa recte considerantem hortari atque admonere videtur  
nullam esse hanc decantatam nobilitatem. 
38    Id quamobrem michi persuadeam accipe. Ea que sunt aut bona aut  
mala aut eorum inedia, que indifferentia Greci appellant,  
dicuntur. In malis eam nullus unquam posuit. Absurdum  
enim esset rem adeo laudatam atque appetitam malam censeri.  
Sin eam bonum quid dixeris, id vel in animi bonis vel externis aut 
corporis situm erit. In fortune bonis minime consistit, que qui  
adipiscuntur non nobiles, sed divites appellantur. Sed ne corporis  
quidem bona, que sunt valitudo et forma egregia, illam largiuntur.  
Nam si qua in ullo horum bonorum inesset, deficientibus  
opibus, forma, valitudine et nobilitas quoque cessaret; ita et ex 
ignobili nobilis, rursus ex nobili ignobilis redderetur. In bonis  
animi, que virtutes dicuntur (eas autem intellectualibus et moralibus  
distinguunt), an ulla sit inquirendum. Sed prudentia prudentem,  
sapientia sapientem, iustum iustitia, temperantia temperantem  
itemque ex reliquis virtuosum, non nobilem fieri certum est.  
Nulla est quippe una virtus, que ex se nobilitatem producat,  
neque omnes quoque illam generabunt, sed felicitatem. Ira nec  
virtus ea nec vitium videtur esse. In his que media dicuntur, cum  
et bona et mala ferantur pro varietate utentium, si nobilitas sita  
esset, ea et bona et mala haberetur. Ex quo sequeretur ut boni  
malique pariter nobilitate potirentur, quod cum sit absurdissimum,  
videtur ex his nichil nobilitatis comparari posse.
  |  
  |