Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 140


habere quandam industriam, et quandam subtilitatem
mentis:propter quod habent quandam prudentiam imperfectam.
hi tamen nec sunt casti, nec liberales, nec habent
virtutes morales alias. Sic etiam ex ipsa pueritia videmus
aliquos mox inclinari ad opera largitatis, qui non
sunt casti: aliqui vero econtrario habent quandam naturalem
pudicitiam, non tamen liberales existunt. Sic ergo
virtutes non connectuntur. Sed virtutes, quae dicuntur
esse principales et perfectae, vel in se, vel in quadam valde
propinqua dispositione: de necessitate habent effe connexae.
Diximus autem in propinqua dispositione, quia pauperes
propter carentiam exteriorum bonorum secundum
Philosophum non debent dici magnifici. Ait tamen,
si pauperes secundum suam facultatem sunt vere, et perfecte
liberales propinquissimum est, ut sint magnifici:
quia si bonis exterioribus abundarent, statim magnifica
facerent. Declarandum est ergo ad plenam intelligentiam
dictorum, quod nulla virtus potest haberi perfecte,
nisi omnes virtutes aliae habeantur. Notandum ergo, ad
hoc nos indigere virtutibus, ut proponentes nobis bonos
fine recte, et debite tendamus in fines illos. Dupliciter
ergo in talibus peccare contingit. Primo, si proponamus
nobis malum finem, ut vitiosi faciunt. Avari enim proponunt
sibi, ut finem, studere avaritiae. Intemperati vero, venerea.
Et sic de aliis. Secundo in talibus peccare contingit,
si non debite tendamus in bonum finem. Volunt enim
aliqui esse distributores bonorum, et proponunt sibi, ut
finem, opera largitatis: attamen non curant undecunque
accipiant, dum possint aliis dona aliqua elargiri: et aliquando
per furtum, aliquando per manifestam oppressionem
alios depraedantur, ut exrceant opera largitatis.
Hi ergo licet proponat sibi bonum finem, non tamen recte
tendunt in finem illum. Non ergo peccant in termino,
nec in intentione: sed peccant in via, et in modo adipiscendi
finem intentum. Propter quod tales, et si aliquo

Torna all'inizio