coniunctionis defectus, ut: 'Te diligo, te honoro', (4) sed ubi est coniunctio non est punctum necessarium scripturale quamvis utile sit vocale, ut: 'Te diligo et te honoro'. Tamen in fine clausule bene manet, quamvis a coniunctione sequens clausula inchoetur. (5) Fit in scripto sed non in voce quando una littera punctatur unius nominis vicem gerens, ut: 'A.'. (6) Fit in voce sed non in scripto ubicumque subdistinctio locum habet.
11. (1) DE VIRGULIS PUNCTORUM ET MODO PRONUNTIANDI.
(2) De virgulis punctorum et modo pronuntiandi multas differentias iam audivi. (3) Ecclesia quippe Romana omnes distinctiones pronuntiat puncto plano et utitur paucis punctis nec virgulam ullam scribit, nisi cum finem conclusionis ponit. (4) Alii vero dicunt omnia comata esse in fine pronuntianda per elevationem vocis et punctum scribendum cum virgula sursum ducta, sed cola per vocis depressionem et punctum sine virgula subscribendum; (5) periodos autem accentu debere gravissimo terminari et punctum scribi cum virgula deorsum ducta. (6) Nos vero dicimus quod omnes distinctiones, preter finitivam, ad vocis elevationem dirigunt finem suum; (7) at finitiva depresse ducitur et finitur, nisi cum in ecclesia legimus, ubi sua est consuetudo servanda. (8) De virgulis autem dicimus quod omne punctum sine virgula esse debet. In fine tamen epistole vel
|
|