Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 366


Iam invasit error iste quosdam de principibus,
Qui insultant universis nostris participibus.
Horum linguam lacerate ferreis forcipibus.

Surgite, ne timeatis contra eos pergere;
Vestrum est talium sordes a nobis abstergere;
Te presente cesset lupus fideles discerpere.

Quia igitur videtis, quod non fuit primitus,
Multiformi cogitatu estote sollicitus,
Donec istud evellatur de terra radicitus.

Numquid patribus premissis vos estis deterior?
Omni genere virtutum apparetis melior,
Natu, opibus et sensu omnibus superior.

CAP. XXXI.


AMMONITIO AD DIONISIUM PLACENTINUM
EPISCOPUM.


DOMNO DIONISIO, planetarum gaudenti mixolidio, frater
BENZO prudentię oculum et terampetie poculum.

Torna all'inizio