Paulus Diaconus: Liber de episcopis Mettensibus

Pag 265


et ita in eo paterna est constabilita benedictio, ut de eius progenie tam
strenui fortesque viri nascerentur, ut non inmerito ad eius prosapiam Francorum
translatum sit regnum.
Et ut hoc agnoscere possis, paucis, adverte, docebo. Anschisus genuit Pippinum,
quo nihil umquam potuit esse audatius; Pippinus genuit Karolum, viris omnino
fortissimis conferendum, qui inter cetera et magna bella quae gessit, ita praecipue
Sarracenos detrivit, ut usque hodie gens illa truculenta et perfida Francorum arma
formidet. Hic itaque genuit Pippinum, sapientia nihilominus et fortitudine satis clarum,
qui inter reliqua quae patravit, Wascones iamdudum Francorum ditioni rebelles
cum Waifario suo principe felicitate mira debellavit et subdidit. Huius item filius
magnus rex Karolus extitit, qui Francorum regnum, sicut numquam ante fuerat,
dilatavit. Denique inter plura et miranda quae gessit, Langobardorum gentem
bis iam a patre devictam, altero eorum rege cui Desiderius nomen erat capto, alteroque,
qui dicebatur Adelgisus et cum genitore regnantem suo, Constantinopolim
pulso, universam sine gravi praelio suae subdidit dicioni, et, quod raro fieri adsolet,
clementi moderatione victoriam temperavit. Romanos praeterea, ipsamque urbem Romuleam,
iampridem eius praesentiam desiderantem, quae aliquando mundi totius domina
fuerat, et tunc a Langobardis depressa gemebat, duris angustiis eximens, suis
addidit sceptris; cunctaque nihilominus Italia miti dominatione potitus est. De quo
viro nescias, utrum virtutem in eo bellicam, an sapientiae claritatem omniumque liberalium
artium magis admireris peritiam.
Hic ex Hildegard coniuge quattuor filios et quinque filias procreavit. Habuit
tamen, ante legale connubium, ex Himiltrude nobili puella filium nomine Pippinum.
Natorum sane eius quos ei Hildegard peperit, ista sunt nomina: primus dictus
est Karolus, scilicet patris ac proavi vocabulo nuncupatus; secundus item Pippinus,
fratri atque avo aequivocus, tertius Lodobich qui cum Hlothario, qui biennis
occubuit, uno partu est genitus; ex quibus iam Deo favente minor Pippinus regnum
Italiae, Lodobich Aquitaniae tenent.
Mortua autem Hildegard, rex excellentissimus Karolus Fastradam duxit uxorem.
Quae Hildegard apud urbem Mettensem in beati Arnulfi oratorio requiescit.
Pro eo denique, quod a beato Arnulfo iam fati reges originem ducerent, suorum ibi
carorum defuncta corpora posuere. Nam ibi humatae sunt duae regis Pippini filiae,
quarum una Rodthaid, altera Adelaid appellata est; ibi quoque et iunioris regis
Karoli duae nihilominus tumulatae sunt natae, scilicet Adelaid et Hildigard; quae
Hildigard materno nuncupata nomine, matrem morientem citius subsecuta est. Quarum
omnium epitaphia a nobis iussu gloriosi regis Caroli composita, ut de eis liquido
lectori satisfieret, subter annotare curavi.
-------------------------------------------------------------
Epitaphium Rothaidis, filiae Pippini regis.
Hic ego quae iaceo Rothaid de nomine dicor,
Quae genus excelso nimium de germine duco;
Nam mihi germanus gentes qui subdidit armis
Ausonias, fretus Karolus virtute Tonantis;
Pippinus pater est, Karolo de principe cretus,
Aggarenum stravit magna qui caede tyrannum.
Pippinus proavus, quo non audacior ullus;
Ast abavus Anschise potens, qui ducit ab illo
Troiano Anchisa longo post tempore nomen.
Hunc genuit pater iste sacer praesulque beatus

Torna all'inizio