Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 388


Solutio
Respondeo dicendum quod gratia dupliciter potest accipi: vel quodcumque
excitativum voluntatis exhibitum homini ab ipsa divina providentia, qua omnibus
rebus gratis impendit ex sua bonitate ea quae ipsis conveniunt: vel aliquod
donum habituale in anima receptum, quod gratis a Deo confertur. Si ergo
primo modo accipitur gratia, nulli dubium est quod homo sine gratia Dei non
potest se praeparare ad habendum gratiam gratum facientem: ut enim in
8 Physic. ostenditur, mutatio voluntatis effici non potest sine aliquo
movente per modum excitantis: omne enim motum necesse est ab alio moveri.
Nec differt quidquid sit illud quod huiusmodi variationis occasionem praebeat,
quasi voluntatem excitando; sive sit admonitio hominis, vel aegritudo corporis,
vel aliquid huiusmodi: quae omnia constat divinae providentiae subiecta esse et
in bonum electorum ordinata. Unde quidquid illud fuerit quod hominem excitaverit
ad convertendum se, ut gratiam gratum facientem accipiat, gratia gratis
data dici potest: et sic sine gratia gratis data homo se ad gratiam non praeparat,
etiamsi gratia gratis data dicatur ipse actus liberi arbitrii, quem Deus in
nobis facit, quo ad gratiam gratum facientem praeparamur.
Si autem accipitur gratia pro aliquo munere habituali animae infuso, sic duplex
est opinio. Quidam enim dicunt, quod nullus potest se ad gratiam gratum
facientem praeparare, nisi per aliquod lumen menti infusum, quod est donum
gratiae gratis datae. Istud autem non videtur conveniens: quia praeparatio
quae est ad gratiam, non est per actus qui sint ipsi gratiae aequandi aequalitate
proportionis, sicut meritum aequatur praemio; et ideo non oportet ut actus
quibus homo se ad gratiam habendam praeparat sint naturam humanam excedentes:
sicut enim natura humana se habet in potentia materiali ad gratiam, ita
actus virtutum naturalium se habent ut dispositiones materiales ad ipsam; unde
non exigitur ad hoc ut homo ad gratiam se praeparet, aliquod aliud lumen gratiae
praecedens. Et praeterea secundum hoc esset abire in infinitum: quia illud
etiam lumen gratiae gratis datae non datur alicui nisi qui ad illud recipiendum
se praeparavit; alias omnibus daretur: quod non potest intelligi; nisi forte gratia
gratis data dicatur naturale lumen rationis, quod pertinet ad bona naturalia,
et non ad gratuita, nisi large accepta. Si autem praeparatione indiget talis
gratia gratis data, tunc redibit quaestio de ista praeparatione, utrum in eam
possit homo ex se, vel non: et sic vel abiretur in infinitum, vel erit devenire ad
aliquam gratiam ad quam homo per se praeparare potest se. Sed non est ratio
efficax quare hoc magis in una gratia sit quam in alia. Et ideo aliis consentiendo
dicimus, quod ad gratiam gratum facientem habendam ex solo libero arbitrio
se homo potest praeparare: faciendo enim quod in se est, gratiam a Deo
consequitur. Hoc autem solum in nobis est quod in potestate liberi arbitrii constitutum
est.

Torna all'inizio