Aut fortuna iuvat hiis, quis contrarius ibit?
Adiutor quorum Deus est, hiis nemo nocebit.
Ledere non obstis poterit quem fata iuvabunt:
His quos ipse Deus inuit, fortuna pepercit.
Sub iuga nostra hodie gens isset hostica tota:
Hostibus est ergo parcendum. Vertite singna:
Indomitis domitemus eos qui dampna tulerunt:
Quas meruit penas importet quilibet hostis:
Ut gessit, ceu culpa fuit, sic pena ferenda.
Accedant equites primum, peditesque sequantur,
Ut quicumque suam mercedem deferat equam.
Sic, et bellifero partitur quicquid in agro
Invenctum est illis: sed qui maiora tulere,
Hii maiora ferant; et quos cognovimus armis
Prepungnasse aliis, nostra non mente recedunt.
Iuditium rectum est cum quis deliberat actus:
Libravi quicquid gesserunt agmina campis.
Prevideant ergo populi, cum bella subintrant,
Quid gesturi assint, et que sint prelia martis.
Dedecus atque decus in cunctis esse notatur.
Castellum noscat Perusinus debita iura
Esse remissa sibi: scias, Eugubinus, et illa
Facta sibi metitis compensis marte sub isto,
Ut regnum teneant pro libertate, nec ultra
Astricti nobis iurent, neque si qua potestas
Liminibus Sancti Laurentii tendat ob ista. -
Contenti grates solvunt, et debita spondent
Ad maiora satis, ubi sors et tempora prestent.
Dividit, ac aliis ac vultu novit agentes,
Obstantesque sibi: novit quoque marte remissos,
Expellitque illos indingnos martis honore.
Incipit liber quintus.
Exuvias postquam populis ex gentibus arvi
Divisit, remeat letis in castra tropheis,
Urbis et in sedes. Et non post multa tuorum
Tempora conflictus, et desolamina gentis
|
|