in quibus cives communicant. Dicta est igitur haec
Iustitia aequalis, quia potissime innittitur aequalitati, ut
quod unusquisque in huiusmodi exterioribus bonis habeat
quod aequuum est. Inde est ergo quod haec Iuistitia
dicitur unicuique suum tribuere, quia ius in quadam
aequalitate consistit: haec autem unicuique tribuit quod
iustum vel aequum est. Sic etiam dicitur unicuique tribuere
quod suum est: quia aequum est, quemlibet possidere
sua. Si igitur haec Iustitia specialis aequalis dicitur,
et aequalitati intendit: cum bona exteriora dupliciter
cives inaequaliter participare possint, dupliciter erit huiusmodi
particularis Iustitia. Accidit autem aliquos
participare bona inaequaliter in commutationibus, ut
in emptionibus, venditionis, mutationibus, et locationibus.
Contingit enim in vendendo, emendo, locando,
mutuando, dare parum, et accipere multum, vel
etiam e converso. quod sine inaequalitate esse non potest.
Rursus contingit inaequalitas in distributionibus,
quia aliquando aliqui plus laborantes pro Republica,
minus accipiunt: immo haec Iustitia quodammodo depravata
est, ut plurimum enim homines acceptatores
sunt personarum, distribuentes honores indignis, et repellentes
dignos. Erit igitur dupliciter specialis Iustitia,
commutativa, et distributiva. Omnis enim Iustitia,
sive sit legalis, seu commutativa, seu distributiva,
semper perficit habentem in ordine al alium. Magis
tamen Iustitia commutativa, et distributiva perficit
habentem in ordine ad alium, quam legalis. Sed de
hoc forte alibi erit locus. Ad praesens autem in tantum
dictum est, quod declarata sunt illa tria, quae in principio
capituli proponebantur. Ostensum est enim,
quot sunt modi Iustitiae: quia quaedam est Iustitia generalis,
quae dicitur legalis: et quaedam specialis, quae
dicitur aequalis. et hoc dupliciter, quia quaedam distributiva,
quaedam commutativa. Rursus declaratum
|
|