Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

388


anno autem secundo sue capitanie naves [.IIIIor.] et galeas
.XL. contra Venetos et Pisanos armavit et in Achon
eas transmisit, in quibus dominus Rubeus de la Turcha
fuit admiratus. sed quoniam improvide fuerunt annate, quia
gente lombardica erant replete, ideo quod improvide fuit factum,
improvidum habuit exitum, quia galee .XXVI. Ianuensium
ibi fuerunt amisse. tandem post longam discordiam
compromiserunt partes in dominum Alexandrum papam .IIIIm.,
qui inter eos treugam indixit. sed durante treuga Veneti et
Pisani turrem nobilissimam atque pulcherrimam, quam Ianuenses
in Achon edificaverant, funditus destruxerunt. iste
archiepiscopus a sede Apostolica impetravit quod nullus clericus
Ianuensis diocesis, maxime tempore guerre, de districtu Ianue,
obtentu aliquarum literarum, pro aliqua causa extrahi possit, et

Torna all'inizio