Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 379


Securus sine cura.
Sublesta infirma et tenuia. Plautus (Pers. 348): “Gravior
paupertas fit, fides sublestior”, id est infirmior. Idem vinum
ait (frag. 98) “sublestissimum”, quia infirmos faciat vel corpore
vel animo.
Secus aliter; hausecus non aliter.
Stipem esse nummum signatum testimonio est et de eo,
quod datur in stipendium militi, et cum spondetur pecunia,
quod stipulari dicitur.
Sobrinus est patris mei consobrini filius et matris meae
consobrinae filius.

Torna all'inizio