Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 441


3. Hii similiter aliud ydolum adorant quod est per medium
homo et medium bos. Hoc ydolum per os respondet quod
multociens sanguinem quadraginta virginum petit et requirit;
huic ydolo ita homines et mulieres vovent suos filios et filias
dare, sicut homines et mulieres vovent hic suos filios et filias
alicui religioni. Et sic per istum modum homines interficiunt
filios suos et filias ante istud ydolum, ut sibi eorum sanguis
ymoletur. Unde multi moriuntur isto modo. Sic autem multa
facit populus iste que scribere et audire abhominatio quedam
esset. In hac insula multa alia habentur et nascuntur que
scribere non multum expedit.
4. Aliam consuetudinem pessimam habent etiam ydolatre
huius regni: nam quando homo aliquis moritur, ipsum comburunt
mortuum, et si uxorem habet ipsam comburunt vivam,
cum dicunt eam ire ad manendum cum viro suo in alio mundo.
Si autem mulier filios habet ex marito suo, cum eis manere potest
si vult, quod sibi ad verecundiam non reputatur. Si autem
mulier moreretur ante virum, lex aliqua non imponitur viro,
cum possit aliam si vult in uxorem accipere.
5. Alia etiam consuetudo illic habetur: nam mulieres vinum
bibunt, homines vero non. Mulieres sibi faciunt radi visum et
barbam, homines vero non. Et sic de multis aliis mirabilibus
et bestialibus que illic fiunt, que scribere non expedit
multum.

Torna all'inizio