Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 294


Quod amor, qui debet esse inter Patrem et
filium, sufficienter inducat patres
debere filios regere, et filios
debere patribus obedire.
Cap. IIII.

Dicebatur in praecedenti capitulo, paternale regimen
sumere originem ex amore. Videndum est igitur
quantus sit amor patrum ad filios, et filiorum ad patres,
ut nobis innotescat, quomodo patres debeant regere filios,
et filii patribus obedire. Sciendum ergo per Philosophum
8. Ethic, triplici ratione probare, parentes plus
diligere filios quam econtra. Prima via sumitur ex diuturnitate
temporis. Secunda, ex certitudine prolis. Tertia,
ex unione parentum ad filios. Prima via sic patet.
Nam quanto amor magis durat, tanto vehementior efficitur:
amor autem parentum ad filios diuturnior est,
quam filiorum ad parentes. Nam statim cum filii nascuntur,
parentes diligunt eos: non tamen filii statim incipiunt
amare parentes, quia statim non sunt tantae cognitionis
ut passint discernere quod sit diligendum. immo
quia pueri mox nati nesciunt discernere parentes ab aliis,
non statim per amorem efficiuntur ad illos; sed per processum
temporis, quando possunt discernere parentes ab
aliis, incipiunt eos diligere. Diuturnior est ergo amor
parentum ad filios, quam econverso: quare fortior et vehementior.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex certitudine prolis. Nam parentes magis sunt
certi de sua prole quam proles de suis parentibus: proles
enim certificari non potest qui fuerint parentes eius,
nisi ex quibusdam signis, ut quia puer videt personas aliquas
magis affici ad eum quam alias, arguit illas parentes
eius, vel auditu, quia hoc audit ab aliis, ideo sic esse

Torna all'inizio