Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 728


ARTICULUS 2
Utrum dona debeant esse plura quam septem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod plura debeant esse dona quam septem assignata. Dona enim
perficiunt ad modum altiorem quam virtus. Ergo singulis virtutibus debent
respondere singula dona. Sed inter theologicas virtutes soli fidei videntur dona
aliqua respondere, sicut intellectus, et sapientia. Ergo videtur quod debeant
esse alia dona quae respondeant spei et caritati.
2. Praeterea, circa ea quae sunt temperantiae magis homo infirmatur quam
circa materiam alicuius alterius. Sed dona dantur ad tollendam imperfectionem
quae est in virtutum actibus ex conditione humanae naturae. Ergo temperantiae
debet respondere aliquod donum.
3. Praeterea, inter ista dona ponuntur tria quae pertinent ad executionem, ut
pietas, fortitudo et timor. Sed fortitudini adiungitur suum motivum, scilicet consilium;
pietati vero scientia. Ergo timori debet aliquod directivum alterum
assignari.
4. Praeterea, ad iustitiam reducuntur, sicut partes, pietas, latria, amicitia, et
multa alia, ut supra dictum est. Ergo qua ratione pietas ponitur donum, eadem
ratione omnes aliae partes iustitiae.
5. Praeterea, ad prudentiam pertinet non solum consilium, sed etiam iudicium,
sicut supra dictum est. Ergo sicut consilium ponitur donum, ita et iudicium.
6. SED CONTRA, videtur quod debeant esse pauciora. Quia quanto aliqua cognitio
est altior, tanto magis universalis, et minus multiplex. Sed dona sunt supra
virtutes. Cum igitur virtutes ad cognitionem pertinentes sint fides et prudentia,
non debent eis quatuor dona ad cognitionem pertinentia respondere.
7. Praeterea, donum, ut dictum est, videtur aliquid altius quam bonum virtutis
esse. Sed timor non videtur sonare in aliquam eminentiam. Ergo non videtur
quod debeat inter dona computari.
8. Praeterea, non potest esse species altior suo genere, neque aliquid altius
seipso. Sed donum est aliquid altius virtute. Cum ergo pietas sit pars iustitiae,
et fortitudo sit quaedam virtus cardinalis, videtur quod neutra debeat dici donum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, tria sunt genera virtutum.
Sunt enim virtutes intellectuales, theologicae et morales, in quibus omnibus hoc
commune invenitur quod perficiunt ad actus suos secundum humanum modum.

Torna all'inizio