Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 24


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISCTINTIO 1
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Dividitur ergo liber iste in partes duas: in prima determinat de creaturis in
communi: in secunda determinat de eis in speciali, quantum ad considerationem
theologi pertinet. Secunda, dist. 2, ibi: «De angelica itaque natura haec
primo consideranda sunt». Prima in duas: in prima determinat de creaturis
secundum exitum earum a principio; in secunda determinat de eis secundum
ordinem earum in ultimum finem, ibi: «Credamus ergo rerum creatarum... causam
non esse nisi bonitatem Creatoris». Prima dividitur in tres: in prima inducit
auctoritatem, quae, ostensa veritate omnium, errorem excludit; secundo prosequitur
errores, qui per auctoritates confirmantur, ibi: «Plato namque tria initia
existimavit»; tertio concludit veritatem, ibi: «Horum ergo et similium errorem
Spiritus Sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio
temporum mundum creasse, et ante tempora aeternaliter extitisse significat».
Circa primum duo facit: primo tangit errorem Platonis; secundo errorem
Aristotelis, ibi: «Aristoteles vero duo principia dixit»: circa primum facit duo:
primo ostendit quomodo per auctoritatem Scripturae refellitur error Platonis,
tum propter multitudinem principiorum, tum propter negationem creationis;
secundo removet quamdam dubitationem ex dictis, ibi: «Verumtamen sciendum
est, haec verba, scilicet creare, facere, agere, et alia huiusmodi, de Deo non
posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis».

Torna all'inizio