Petri Cantinelli: Chronicon

61


comunis, ubi habitabat dictus comes, preliando et proiciendo lapides; et amici domini Malateste
reduxerunt se in trivio illorum de Seclano, et ibidem se defenderunt a popularibus,
et etiam in pluribus aliis locis, in quibus turres et domus iactabant lapides, et prelium
magnum fuit factum cum militibus et maxenata dicti domini comitis; in quo prelio multi
equi fuerunt vulnerati et mortui, et etiam homines de maxenata predicta plures vulnerati.
Et, nisi Montagna de Parcitatibus fecisset retrocedere populares, bene accepissent pallacium
dicto domino comiti. Sed, ad ipsius instantiam, ea nocte recesserunt, et prelium dimiserunt.
Interim tamen fracta fuit posterla, que erat iuxta domum, que fuit domini Atti Ravignani,
per quam intravit dominus Malatesta cum guarnimento suo, et, dicta de causa, dicti populares
debellati sunt, et multi, propter timorem, affugerunt extra civitatem Arimini, et multi similiter
capti fuerunt et ducti in fortiam dicti domini comitis. Et captus fuit tunc dominus Martinus
Cataldus et positus in tormentis, et confessus fuit quod ipse, cum dicto Urso potestate et
aliis multis, ordinaverant proditionem domini comitis, et accipere similiter terram, et expellere
vel occidere eum et omnes suos familiares et milites et stipendiarios, ita quod fuit condenpnatus
ipse dominus Martinus Cataldus et suspensus per gulam. Et missi sunt ad confinia multi,
qui erant sectatores et fauctores dicti populi, aliqui ad civitatem Cremone, aliqui ad Ananiam
in Canpania, et aliqui ad Aquilam in Abrucio.
Hiis ita peractis, dictus dominus comes tulit sententiam in pallacio comunis Arimini, die
veneris XXIII mensis iunii, in qua condenpnavit et privavit civitatem Arimini omni honore
et dignitate et privilegiis et comitatu et potestaria et omnibus aliis, secundum formam constitutionis
facte olim per venerabilem patrem dominum Bernardum Portuensem episcopum cardinalem,
tunc tenporis apostolice sedis legatum in provincia Romaniole, et posuit rectorem et
potestatem, in ipsa civitate, dominum Andream de la Montagna, virum nobilem et prudentem.
Item, eodem anno, die martis V intrante mense septenbris, quasi in hora medie tercie, sol
passus fuit eclipsim in diminutione, nam bene due partes solis obscurate fuerunt, et videbatur
ad modum lune, quando videtur habere duo cornua, et videbantur gentes quasi omnes extra
çalli, et ita stetit per magnam horam.
Eodem, anno M.CC.LXXXX, indictione tercia, fuit potestas civitatis Faventie, a kallendis
iullii in antea, dominus Benedictus domini Petri Maniti de Urbe, qui fuit electus per commune
Faventie, precibus et instancia domini Stephani de Colunpna comitis memorati. Et
dominus Cellus de Spulita fuit capitaneus populi illo tenpore, similiter electus precibus dicti
comitis, et illo tenpore sex mensium.
Eodem M.CC.LXXXX, indictione III, die lune VI novenbris, dominus Stephanus de Colunpna
comes provincie Romaniole, cum maxenata sua, equitavit ad civitatem Ravenne, ibique
stetit aliquibus diebus, ubi petebat et volebat fortilitias et dominium ipsius civitatis, et erat
tunc potestas Ravenne Hostaxius filius condam Guidonis de Polenta. Dum vero ipse Hostaxius
et Ranbertus frater eius nollent tradere dicto comiti fortilitias, et etiam timerent ne

Torna all'inizio