DE VENDITIONE REI STABILIS.
In Dei nomine amen. Talis, obligans se suosque heredes
ad omnia et singula infrascripta servanda et firma
tenenda, vendidit, dedit, tradidit et concessit, iure proprio,
domino Rainerio Rustichi, et suis heredibus in
perpetuum, infrascriptas terras et possessiones et res
positas ad Cappianum, et in eius curia et districtu,
quarum prima petia posita est loco tali, cuius et cetera;
seconda tali et cetera; tertia tali et cetera, infra hos
confines, vel si qui alii sunt veriores, totas predictas
terras et possessiones et res, una cum omnibus que
super se et infra se habent, et cum omni iure et actione,
usu seu requisitione, sibi vel alieni pro eo quoquo
modo vel ingenio conpetenti vel pertinenti, quatenus
liceat eidem domino Rainerio emptori, suisque heredibus,
aut cui concesserit, predictas terras, possessiones
et res semper habere, tenere et possidere, iure proprio,
et quicquid sibi, suisque heredibus, aut cui concesserit,
sine sua suorumque heredum, vel alterius persone, contradictione
et molestia, dando eidem emptori liberam
licentiam et potestatem intrandi et ingrediendi in corporalem
possessionem predictarum terrarum, possessionum
et rerum, suo nomine, ab hac hora in antea,
quandocunque voluerit et sibi placuerit, et donec intraverit,
se pro eo, et eius nomine, easdem constituit
possidere. Item vendidit, dedit, cessit et mandavit eidem
domino Rainerio omnia iura et actiones reales et personales,
utiles et directas, seu mistas, et omnes alias
quascunque sibi conpetentes vel pertinentes, sive conpetituras,
adversus Ubaldinectum quondam talis, qui
vendidit sibi predictas terras, possessiones et res, ut [in]
instrumento scripto manu Berardi notarii continetur, et
adversus eius heredes, pro venditione quam ei fecit de
predictis terris, possessionibus et rebus, et etiam pro
promissione et obligatione quam ea occasione eidem
fecit, et pro pena quam ei promisit, ut in dicto instrumento
venditionis continetur, et etiam pro promissione
|
|