Solutio
Respondeo, dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, Christus
habuit in se omnes naturales et indetractibiles passiones. Dicuntur autem passiones
naturales quaecumque universaliter humanam naturam consequuntur, sive ex
conditione naturae, sicut indigentia cibi et potus, sive quae pro peccato primi
parentis in totam naturam devenerunt ex principiis naturae sibi relictae causata,
sicut fames, sitis, labor, dolori, et huiusmodi. Indetractibiles autem passiones sunt
quae defectum gratiae non important, sicut importat pronitas ad malum, et difficultas
ad bonum, et huiusmodi, quae ex carentia gratiae vel perfectionis contingunt.
Ex hoc enim laus Christi minueretur, si perfectus in virtutibus non fuisset,
secundum quas est laus, et vituperium sive detrectatio secundum earum opposita.
Unde duo genera defectuum non assumpsit, illa scilicet quae non universaliter
humanam naturam consequuntur, sicut lepra, caecitas, febris, et huiusmodi:
contingunt enim ex particularibus corruptionibus in singulis personis; et hos
defectus assumere non debuit, quia ad curandum naturae morbum venit. Item
illa non assumpsit quae ad imperfectionem gratiae pertinent, sicut ignorantiam,
difficultatem ad bonum, et huiusmodi: quia ipse venerat ad hoc ut de plenitudine
suae gratiae omnes acciperemus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod debuit fratribus assimilari quantum ad illa in
quae omnes fratres conveniunt, quae ad defectum gratiae non pertinent: non
enim fuit fratribus similis nisi in natura speciei; et ideo quantum ad actus et
defectus qui consequuntur totam speciem, debuit fratribus assimilari.
Ad secundum dicendum, quod sicut Deus curavit omnes in hoc quod assumpsit
naturam, in qua omnes conveniunt; ita curavit omnes defectus in hoc quod
assumpsit illos defectus in quibus omnes conveniunt, ex quibus quasi causis
primordialibus alii oriuntur: ex passibilitate enim naturae quam assumpsit,
sequitur febris, et omnia huiusmodi.
Ad tertium dicendum, quod humiliari debuit inquantum potuit decenter. Non
autem fuit decens ut qui venerat alios in gratiam adducere, defectum vel imperfectionem
gratiae pateretur; neque qui naturam in aliis integrare venerat, ipse
in his in quibus alii integri sunt, defectum pateretur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis omnes defectus aequaliter sint indecentes
divinae maiestati quantum ad suam naturam, non tamen quantum ad naturam
assumptam, ut patet ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod aliqui defectus sunt qui plenitudini gratiae repugnant;
et ideo ex hoc quod habuit omnem gratiam, magis debet concludi quod
non habuit omnes defectus quam quod habuit. Vel dicendum, quod quia alios
reintegrare venerat, debuit in perfectionibus potentior esse, non in defectibus,
quia plus indiguisset ipse reformari quam reformare; et ideo habuit omnem
gratiam, non tamen, omnem defectum.
|
|