Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 28


tam subita, salutis etiam extreme beneficium non adepta, contorpuit,
quam in visione gratifica vultus tui desiderati diutius exultarat.
Post tempus tamen audivi et sensi quod in curia domini legati, ubi
dii tibi sint faciles et operis nullius egentem fortunam accomodent, familiariter
es receptus. Ex quo letata est anima et refloruit in montibus caro
mea, cum, per id quodammodo directis auguriis, que dudum, obducens
ipsa etiam elementa, commotio suprema retorserat, felicia pacari tibi
monstrentur auspicia, quorum suffragiis tibi fructuosus esse poteris et
amicis. Opinor enim ex his, quod corporis tui membra, priscis assueta
laboribus, curarum exercitio fomenta recipient, et quinquagenariis censibus
circa femur olim bursa preponderans, quantumvis ex tempore vacuata,
pinguescet, necnon Nicolaus tuus, qui corde semper est tecum, de felicitate
status tui aliquid hauriet adiumenti. In quorum omnium plenam
fidem scriba manet testis Rodulphus, hiis bene gestis. Vive, igitur,
amice carissime, sospes corpore, letus corde, opulentus in rebus et in negotiis
meis, ad quorum promotionem te ultroneum exhibes non rogatus,
quam lex amicitie postulat, diligentiam procurationis appone.

Torna all'inizio