[H]is vero relatis, ad superiora paululum redeamus. 
[I]nterea cum domnus Oddo pręfatus, ut pertulimus, iam in 
capitulo exegisset a nobis invitam manuum descriptionem de suę 
abbatię confirmatione, tunc quidem valde contristati variis perturbationibus, 
tempus non habentes oportunum, siluimus, et 
qualiter ad hęc omnia ad curiam domni imperatoris intimanda 
pergere possemus inter nos tractabamus. tunc visum est nobis 
utillimum consilium, scilicet ut ad domnum Beraldum Aschari 
filium, qui tunc in Ophida prępositus erat, iremus, et simul cum 
ipso de nostri libertate monasterii apud domnum imperatorem 
perfectius studeremus. itaque clanculo de hoc egressi monasterio 
ad ipsum perreximus, et per dies .XIII. cum illo Ophida morati 
sumus. post hęc in dominicę  Ascensionis die, quę tunc evenit 
.XII. kalendas maii, post missas et prandii refectionem, legatus 
illuc ad nos venit, dicens domnum obisse Oddonem abbatem, 
qui etiam ex parte confratrum nostrorum pręcipuorum nobis retulit 
mandatum, ut nusquam pergeremus, sed ad eos simul cum 
domno Beraldo festinanter reverteremur. nos vero eodem die 
reverti cępimus, et ad urbem Reatinam die iam dominico devenimus. 
ubi iterum ad nos cariores legati venerunt, et omnia. 
prospera ac iocunda ab omni conventu cunctoque populo nobis 
denuntiaverunt. altera autem die, cum magna sociorum nostrorum 
equitumque caterva nobis obviante, in hoc monasterio reversi 
sumus gaudentes. tunc omnes seniores in capitulum venermat, 
et prędictum domnum Beraldum si de abbatię honore 
immunis esset a symoniacę dationis munere certatim cęperunt 
inquirere. tunc ipse omnimodis negavit nullum omnino cuiquam 
se munus dedisse, nec daturum promisisse, nec aliquem 
pro se id se sciente fecisse. qua vero professione ostensa, omni 
placuit congregationi ut sibi certificaretur per testimonium sacramenti, 
et adderetur ut si aliquis pro eo quamlibet factam habuisset 
promissionem, ipse eam ex toto deinceps evacuatam 
haberet. deinde pręfatus domnus  Beraldus cognatum suum nomine
  |  
  |