AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Angeli quos Philosophus
deos vocat, sicut et Dionysius, huiusmodi virtutes cardinales
non habeant secundum eosdem actus quibus in nobis sunt, habent tamen eas
secundum quosdam eminentiores actus, et praecipue secundum quod constituuntur
eorum actus circa finem: et hoc modo in homine etiam ante statum peccati
fortitudo et temperantia esse potuisset. Tamen sciendum est, quod alia ratio est
de homine ante peccatum, et de Angelo et de homine glorificato. Homo enim in
primo statu quamvis huiusmodi passionibus actu non subiaceret, tamen naturam
habebat quae, quantum in se est, his passionibus subiicibilis erat; et possibile
erat eis subiici, si peccaret, nondum homine confirmato. Sed homo glorificatus,
etsi naturam habeat cui, secundum se consideratae, natae sunt huiusmodi passiones
inesse, tamen per habitum gloriae omnino aditus his passionibus tollitur.
Angelus vero nec naturam nec passibilitatem respectu harum passionum habet.
Unde patet quod huiusmodi virtutes, quantum ad actus qui sunt viae, nunc in
nobis magis remotae sunt ab Angelis quam ab hominibus glorificatis; et ab
hominibus glorificatis magis quam ab eis in primo statu existentibus.
Ad secundum dicendum, quod perseverantia dupliciter dicitur. Uno enim modo
est specialis virtus, cuius actus est habere propositum semper in bono permanendi;
et talem virtutem Adam habuit et multi qui post corruerunt. Alio modo
est quaedam circumstantia consequens virtutes alias; et sic non ponit specialem
virtutem, sed continuationem quamdam virtutis usque ad mortem; et sic Adam
in primo statu perseverantiam non habuit.
Ad tertium dicendum, quod plus indigenti Deus plus tribuit, dummodo sit magis
ad recipiendum dispositus; alias non est verum. Tamen sciendum est, quod cum
indigentia dicatur respectu finis, ut dictum est, non est dicendum, quod homo
post peccatum magis eguerit gratia quam ante. Illud enim ad quod per se gratia
est ordinata, scilicet gloria, supra vires hominis est, sive ante peccatum sive
post peccatum. Unde quantum ad hoc non magis indiget post quam ante; sed
quantum ad hoc ad quod per accidens gratia ordinatur, quod est remotio mali,
magis homo post peccatum indiget, et per respectum ad gloriam attenditur
mensura gratiae: quia per gratiam maiorem, maiorem quis gloriam meretur;
non autem per respectum ad remotionem peccati vel infirmitatis: quia minima
gratia sufficit ad delendum omnia peccata. Unde non maiori gratia indiget
homo post peccatum quam ante; sed verum est quod ad plura gratia indiget,
quae tamen plura, quantalibet gratia facere potest.
Ad quartum dicendum, quod Deus ex malo semper maius bonum elicit; non
tamen illi de necessitate in quo malum esse permittit, sed in comparatione ad
universum, cuius pulcritudo consistit ex hoc quod mala esse sinuntur. Bonum
autem universi praeponderat bono particularis rei, sicut bonum gentis est divinius
quam bonum hominis, ut in 1 Ethic. Philosophus dicit.
|
|