indiccione .II.a Nos denique Petrus tribunus, una cum Maria coniuge 
mea, in vice mea, et in vice Iohannis legitimo filio meo, 
qui a malignis Sarracenis captus est, a presenti die et tempore, 
propmto et libenti animo dedimus, atque contradidimus vobis domno 
Maioni, venerabili abbati monasterii Sancti Vincencii super fluvio 
Vulturno, Samnia partibus territorio Beneventano, idest omnes porciones 
nostre in integrum de domum nostram, una cum porcionis 
nostre de curticella ante se cum adiacentibus suis, et introitum 
suum, omnibusque eius pertinenciis, positis vico qui vocatur Coraria, 
sego Furcillense, et sunt ipse porciones nostre partes duas, 
et reconiungitur et indivisas reducent cum alias tres partes porcionis 
consortibus nostris, quod vos iam epmtum habetis, et integram 
iam dictam domum ang<u>num cum corticella ante se de * * * 
duodecim uncias apud vos, et coherent sibi insimul de uno latere, et 
de uno capite hortum vestrum sanctique monasterii; et de alio 
latere est suprascriptus vicus puplicus, qui vocatur Coraria; et de 
alio capite corticella nostra, unde nichil nobis exinde remansit, 
aut reservavimus; sed ipsas omnes nostras porciones, ut super legitur, 
vobis et per vos in suprascripto sancto vestro monasterio 
concessimus, et tradidimus prom<p>tissima voluntate possidendum 
et a presenti die et deinceps a nobis vobis concessas, et traditas, 
in vestra potestate, et vestris posteris, sanctique vestri monasterii
  |  
  |