Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 93


viris latinis Constantinopolim, concilio congregato, disputatio fieret inter Graecos et Latinos,
ut communi definitione in ecclesia Dei illud schisma scinderetur, quod Graeci fermentato,
Latini vero azymo immolabant, unaque ecclesia Dei unum morem teneret, dicens se libenter
catholicae discussioni assentire, et quod authenticis sententiis, praesentibus Graecis et Latinis,
assentiri definiretur, sive azymo, sive fermentato immolandum esset, se deinceps observare
velle. Terminum etiam, quo papa accedere deberet, statuit: anni videlicet et dimidii.
Comes vero, ut tantum schisma ab ecclesia Dei amputaretur, eundi consilium dedit.
Sed impedientibus inimicis sanctae Dei Ecclesiae, qui Romae sibi infesti persistebant, iter
prohibitum est.
Comes itaque papam, pluribus donariis honoratum, a se dimisit. Ipse vero Buterum rediens,
hostibus infestus, tandem ad deditionem coëgit. Sicque castro potitus, pro libitu suo
disponit, potentioresque in Calabriam mansuros mittit, ne sibi, ibidem manentes, aliquam
fraudem machinantes, commotionem facerent.
XIV. - Anno igitur incarnati Salvatoris MLXXXIX comes Rogerius, uxore Eremburga,
filia Guillelmi, comitis Mortonensis, defuncta, aliam duxit: Adelaydem nomine, neptem Bonifacii,
famosissimi Italorum marchionis - filiam videlicet fratris eius - juvenculam honestae
admodum faciei; duasque sorores eiusdem puellae duobus filiis suis, Gaufredo videlicet, et
Jordano, in matrimonium copulavit. Sed Gaufredus, antequam nubiles annos attigisset,
- quod dolor est dicere! - morbo prohibente, minime eam cognovit. Jordanus autem
solemnibus nuptiis duxit.
XV. - Porro Notenses, videntes omnem Siciliam sub comite curvatam, seseque ulterius
incassum resistere, scientes frustra niti ad extremum, nil, nisi odium fatigando quaerere,
extremae dementiae esse, consilio inter se habito, comiti reconciliari utile ducunt. Denique
de se ipsis legatos eligentes, ad comitem dirigunt, qui apud Melitum, ubi tunc comes morabatur,
accedentes, pacem faciunt; anno Dominicae incarnationis MXC, februario mense.
Comes itaque censum duorum annorum illis condonans, Jordanum, filium suum, cui etiam
terram et uxorem dederat, ut urbem, ipsis dedentibus, recipiat, cum ipsis mittit: qui, a patre
edoctus, urbe suscepta, castello munit, proque libitu suo in patris fidelitate disponit. Uxor
autem Benarvet cum filio in Africam transfugit.

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio