monasteriis reperiuntur, si tamen in eis veri monachi sunt: homines,  
vituli, leones, et aquile. Unumquoque autem istorum audit 
leccionem suam, sive moralitatem in Matheo, sive ystoricum intellectum  
in Luca, sive tipicum in Marco, sive anagogicum in Iohanne.  
Qui ergo ista predicant, lectores sunt, qui audiunt et faciunt,  
responsoria cantant. Qui enim studet corporali exercicio, post Luce  
evangelium, responsorium cantat; qui virtutem humilitatis amplectitur  
et seipsum intus exercet, post Mathei leccionem, responsorium  
cantat; qui fidei fortitudinem apprehendere nititur et omnem  
a se desidiam dubietatis excludere, audito Marci evangelio,  
responsorium cantat; cui datus est secreta Dei penetrare per spiritum,  
hi audita Iohannis voce, non solum responsorium, sed et 
gloriam cantat. Verumtamen, versus cantant singuli qui responsoria  
inchoant, ipsa vero responsoria simul omnes, quia sic singula  
singulis singularia sunt, ut alio modo, omnibus comunia sint.  
<Amen>.
  |  
  |