Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 832


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod vita contemplativa sanctorum praesupponit
amorem ipsius contemplati, ex quo procedit. Unde cum vita contemplativa
consistat in operatione quam quis maxime intendit, oportet quod sit
circa contemplationem maxime amati: hoc autem Deus est: unde principaliter
consistit in operatione intellectus circa Deum; unde Gregorius, super Ezech.,
dicit, quod contemplativa vita ad solum videndum principium anhelat,
scilicet Deum. Nihilominus tamen et contemplativus considerat alia, inquantum
ad Dei contemplationem ordinantur sicut ad finem, puta creaturas, in quibus
admiratur divinam maiestatem et sapientiam et beneficia Dei, ex quibus inardescit
in eius amorem; et peccata propria, ex quorum ablutione mundatur cor, ut
Deum videre possit.
Unde et nomen contemplationis significat illum actum principalem, quo quis
Deum in seipso contemplatur; sed speculatio magis nominat illum actum quo
quis divina in rebus creatis quasi in speculo inspicit. Et similiter etiam felicitas
contemplativa, de qua philosophi tractaverunt, in contemplatione Dei consistit:
quia, secundum Philosophum, consistit in actu altissimae
potentiae quae in nobis est, scilicet intellectus, et in habitu nobilissimo, scilicet
sapientia, et etiam obiecto dignissimo, quod Deus est. Unde enim philosophi
ultimum tempus vitae suae reservabant, ut dicitur, ad contemplandum divina,
praecedens tempus in aliis scientiis expendentes, ut ex illis habiliores fierent ad
considerandum divina.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actus vitae activae non habent ex seipsis ordinem
sicut actus vitae contemplativae; unde non potest dici, simpliciter loquendo,
quod consistat in aliquo illorum principaliter; sed quo ad aliquem consistit
principaliter in hoc in quo ille magis exercitatur; sicut quidam magis insistunt
operibus iustitiae, quidam vero operibus temperantiae, et sic de aliis.
Ad secundum dicendum, quod Philosophus ibi accipit philosophiam stricte pro
sapientia de divinis, quae speciali nomine Philosophia prima dicitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illa consideret interdum contemplativus,
non tamen in his principaliter consistit contemplativa vita.

Torna all'inizio