Et caristia hoc anno maxima fuit. Et a Mantuanis Gonçaga capta fuit atque
destructa.
Et eodem anno vendebatur sextarius frumenti VIII solidos
imperialium et IX et X. Et sextarius spelte XIIII grossos et V
solidos imperialium. Et sextarius melice XIIII grossos et V solidos
imperialium. Et eodem anno, in mense Maii, destructa et
dirupta et combusta fuit Gonçaga sive castrum Gonçage a
Mantuanis.
Et dominus Pinamons Mantue tenebat dominium.
Et tunc erat dominus Pinamons dominus Mantue, cuius dominium
tenuit multis annis; et solitus erat gloriari: «Sic et sic
feci in meo dominio, et necdum aliquod infortunium habui, sed
omnia prospera ad vota succedunt». Et non procedebat ab homine
bene sensato gloriatio ista, cum Sapiens in Proverbiis dicat,
XXVII: Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura
pariat tibi dies. Et Eccli. V: Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit
michi triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatu
peccatorum noli esse sine metu neque aditias peccatum super
peccatum.
De primo capitaneo populi Regini.
Nota quod, millesimo supraposito, primo tractatum fuit de
capitaneo populi Regini faciendo. Et factus fuit capitaneus pro
sex mensibus dominus Ugolinus de Rubeis, scilicet filius condam
domini Iacobi condam domini Bernardi Rolandi Rubei de Parma,
per dominum Guilielmum de Foliano Reginum episcopum, quia
ei data fuit potestas per commune Regii eligendi eum. Et
eodem anno capta fuit civitas Laude per dominum Caxonum de
Turre de Mediolano. Et sub eodem millesimo et anno dominus
Giliolus de Marano de Parma iudex fuit electus in potestatem
|
|