has ambiguitatis vicissitudines preterierunt decem dies. Loquebantur
autem inter se illi et ipsi, et falsi ac veridici, si forte
valuissent seducere sanos infirmi. Extendebatur quoque usque
ad tres miliarios ordo castrorum. Frater Benzo erat castrametatus
quasi in medio eorum. Cognoscens autem eorum malam
cogitationem, quia volebant deserere miliciam et incipere reversionem,
non ausus est mitigare conceptum furorem per aliquam
verborum persuasionem. Iam enim conspiraverant, ut,
si quis eorum conatibus presumpsisset contraire, gladiis et
fustibus habuisset perire. Qua de re tale nactus est consilium,
per quod eorum astucia versa est in nichilum. Fecit enim emere
duas naviculas, quibus posset transportare suas sarcinulas.
Quadam vero die inter nonam et vesperum dedit ei deus ad
transferendum se et sua eventum prosperum. Statimque tenso
tentorio ad cenandum recubuit et remota cortina tabernaculi
universis se spectandum exhibuit. Perfidi autem atque
mendaces acuunt linguas male loquaces. Stantes in littore
iaculant in eum sermones pravos; nil plus facere poterant,
quoniam interpositum erat inter utrosque fluminis chahos.
Deinde Lyburnis eisdem evectus est Placentinus, cuius fides
est flamigera ut ardens caminus. Prefati vero episcopi tota illa
nocte inmolaverunt se ipsos in laudem dei cum psalmis et
hymnis; dolosi vero exarserunt sicut ignis in spinis. Diluculo
quidem transiit dominus noster rex navigialiter cum domno
Ravennate et Aquilegiano trahens secum Suevorum cuneum
et omnis iniquitas opilavit hos suum. Indicaverunt
preterea indigenę duo vada Albensis episcopi militibus, ubi
|
|