debetis esse partecipes naturali et probabili ratione. " Et conuersus
ad Hectorem dixit illi: "Et tu, karissime fili Hector, omnium fratrum
tuorum primogenitus, qui et armorum excellentia et uirtutis
strenuitate precedis ceteros fratres tuos, hos meos amplectere monitus
et preceptorum meorum animosus executionem assumas. Sis ergo
tu solus dux et princeps huius negocii et vniversi tui fratres tibi
prorsus obediant et omnes alii regno nostro subiecti, qui in potentia
tuarum uirium nosti domare superbos et in tue animositatis audacia
cogis flectere ceruicosos. Ego enim ab hodie in antea de eo quod de
presenti negocio sit futurum me totum ex <s>polio et tuis humeris
fortioribus totum impono, quia in tua iuuenili duritia potens es bella
committere et bellis strenuis preualere, quod me natura debilis
posse non patitur, cum ad senium iam declinem. "
Et uerbis suis rege Priamo fine facto, Hector in uultu quasi
pudoris et honestorum prolatione uerborum ad regis patris sui
uerba respondit: "Karissime mi domine rex, nunquid est hominum
inhumanum et humana dissidens a natura de illatis iniuriis
passos non appetere ultionem ? Et si nos, qui tanta nobilitate
uigemus quorum iniuria minima pudoris est magni (cum personarum
qualitas iniuriarum qualitatem minuat et augmentet), si
uindictam appetimus de iniuriis nobis illatis, non sumus degeneres
hominum a natura, cum etiam animalia irrationabilia uideamus hoc
uoto potiri. Nullus est ergo inter uestros filios, care pater, qui de
nece nostrorum auorum magis teneatur uindictam appetere sicut
ego, qui sum primus in eorum ordine geniture et ideo primus esse
debeo in vlciscendi feruore. Pre ceteris ergo cum omni auiditate
desidero uindictam eorum appetere, ut etiam in cruore meo mea
dextera cruentatos interimat qui crudeliter meorum auorum et
ciuium effudere cruorem. Vnum tamen, rex discrete, ad uestram
reduci peto memoriam ut huius aggressionis nostre, tamquam
prudens et sagax, consideretis non solum inchoandi principia uerum
eciam sequentia media et exitum qui succedit in fine. Non est
enim discretionis laudande consilium singullari scrutatione non
rimari, negociorum initia tantum appetere nec aduertere finem
|
|