Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre,
Nec prodesse potest impetus iste tibi.
Gregorii semper monita atque exempla magistri.
Vita opere ac dignis moribus iste sequens.
Quo hunc terrere putas? Sunt huius maxima vota
Mittere ad astra animam, reddere corpus humo.
Saucia multiplici siquidem nam membra dolore
Rursus in antiquo pulvere versa manent;
Quae coniuncta animae stabilito in corpore surgunt
Ad vitam aeternam, te pereunte magis.
Sancta fides, merito vitae, clementia patris
Spem certam hanc famulos iussit habere suos.
Hic requiescit Bonifatius iunior, qui sedit annos .VI., menses .VIII:, dies .XII.
Depositus oct. idus madii, imperante domno [H]eraclio, anno eius .II.
UBI REQUIESCIT BEATUS GREGORIUS PAPA I.
20. Iuxta hoc sepulchrum est oratorium beati Gregorii papae I.
Hic almificus praesul fuit sepultus ante secretarium inter columnas
porticalium; cuius epitafium est istud:
Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum,
Reddere quod valeas vivificante Deo;
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt
Cui vitae alterius mors magis ipsa via est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper vivit ubique bonis.
Esuriem dapibus superavit, frigora veste
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
[Implebatque actu quicquid sermone docebat]
Esset ut exemplum mistica verba loquens.
|
|