Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 489

Tomus I


Si vero super aliquo vos omnes dubitare
contigerit, Curiam nostram per vestras literas
consulatis, receptis dudum sigillatim per
duas ex vobis ratiociniis, et per vos similiter
coram quibus acta sunt hactenus finiendis.
Cap. LXVI.
Magistro Massariorum suorum in Apulia, de
ipsorum reformatione.
De tua fidelitate, prudentia et studio confidentes,
te provisorem Massariarum
Curiae nostrae infrascriptorum locorum,
scilicet N. et N. duximus statuendum; tibi
praesentibus committentes, quod recepto exemplo
quaterni, quod est in Camera nostra de
Massariis ipsis, pro servitio nostro recepto, a
tempore quo facta sunt inventaria in eisdem, a
procurationibus Curiae nostrae in Apulia praesentibus
et futuris; et exemplo eorum quae receperunt
et recipient, de eisdem dederunt et
dabunt etiam annis singulis, mensis Octobris
annuatim, donec placuerit nobis durare praesentem
commissionem, exinde tibi factam instrumentis
confectis de processibus eorundem,
et inventariis factis solenniter de singulis rebus
in Massariis ipsis, a tempore habitis, et inventis
inventariis, et quaternis redactis ad nostram
Curiam destinandis, videbis et considerabis, in
quibus eorum Curia nostra augmentum seu diminutionem
receperit. Ut de augmento quod
Celsitudini nostrae scribi volumus, cujuslibet
diligentia commendetur; et si diminutionem

Torna all'inizio