virtutis actus esse non potest, quin a nobis percipiatur. Et ideo aliter dicendum
est, quod natura potentiae per habitum non tollitur, potentiae autem rationalis
natura est ut cogi ad unum non possit; unde etiamsi virtute perficiatur, in ipsa
erit agere vel non agere, vel hoc aut contrarium agere; et non oportet quod
continue sequatur inclinationem virtutis; habet enim actus virtutis aliquid a
potentia, ut scilicet ex necessitate non sit, et aliquid ab habitu, ut scilicet faciliter
fiat.
Ad quartum dicendum, quod alio modo respondet praemium gratiae et merito:
gratiae enim respondet et virtuti sicut ei unde in actu est efficacia merendi;
unde secundum quod ex maiori gratia procedit actus virtutis, efficacior est in
merendo: ipsi autem actui, qui meritum dicitur, respondet sicut ei quo per se
meretur; quia, ut in 1 Ethic. dicitur, «quemadmodum in olympiadibus non
optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes; horum autem quidam, scilicet
qui vincunt; ita et eorum qui in vita bonorum et optimorum operantes, illustres
fiunt»; quod etiam sententiae Apostoli congruit, 2 Timoth. 2, 5: «Non coronabitur
nisi qui legitime certaverit».
Ad quintum dicendum, quod medium dicitur de virtute dupliciter: scilicet essentialiter,
et effective. Essentialiter quidem non est medium inter duas passiones,
sed inter duos habitus vitiosos, quibus aliqualiter ad passiones nos habemus.
Nec hoc est essentiale virtuti, cum aliqua virtus inveniatur quae hoc modo non
est medium, scilicet iustitia, ut ex 5 Ethic., patet. Iustitiae enim quasi
aequalitati et medio opponitur abundantia eius qui plus habet quam iustum sit,
qui ex hoc ipso iniustus est, vitium iniustitiae habens; et etiam defectus illius
qui defraudatus est, qui defectus vitium in eo non est; et ita iustitia non est
medium inter duo vitia. Effective vero dicitur medium inter passiones, quia in
passionibus medium invenit; unde non oportet quod sit in genere passionis.
ARTICULUS 2
Utrum definitio virtutis posita ab Augustino sit conveniens
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Augustinus inconvenienter virtutem definiat. Sicut enim in
2 Top. dicitur, nullum genus denominative praedicatur de sua specie. Sed
bonitas est genus virtutis; est enim virtus, ut Philosophus in 1 Ethic. dicit,
qua quis bonus est, et quae opus bonum reddit. Ergo inconvenienter dicitur virtus
bona qualitas.
2. Praeterea, illud quod transcendit genus, non debet poni ut differentia generis.
Sed bonum transcendit genus qualitatis, cum sit convertibile cum ente. Ergo
inconvenienter ponitur ut differentia qualitatis, cum dicitur bona qualitas mentis.
|
|