Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 938


Solutio
Respondeo dicendum, quod Christo debemus attribuere secundum animam,
omnem perfectionem spiritualem quae sibi potest attribui; unde, cum possibile
sit ipsum in primo instanti suae conceptionis actum meritorium perfecisse,
dicendum est, Christum in primo instanti suae conceptionis meruisse. Quod
enim aliqua res in primo instanti in quo est non possit suam actionem habere,
non potest contingere nisi tribus modis. Primo ex hoc quod deest sibi aliqua
perfectio quae requiritur ad agendum; sicut catulus in primo instanti suae nativitatis
non potest videre, quia non habet organum videndi completum. Alio
modo propter aliquod impediens extrinsecum; sicut aqua generata in aliquo
loco concluso impeditur ut non possit proprio motu moveri. Tertio ex natura
operationis quae successionem habet; et tunc in primo instanti quo res est, incipit
illam actionem, non tamen illa actio est in illo instanti, sed in tempore; sicut
patet quod primum instans in quo ignis est ignis, quod est ultimum instans suae
generationis, est primum instans motus sui sursum; sed tamen motus eius non
est in illo instanti, quia motus successivorum est.
Constat autem quod in Christo non deficiebat aliqua perfectio ex parte ipsius
agentis, quae est necessaria ad meritorium actum; et iterum nihil erat quod
impedire posset; ipse etiam motus caritatis, quo movebatur, indivisibilis erat,
non successivus; et ideo in ipso instanti conceptionis mereri potuit. Quidam
autem dicunt, quod in ipso instanti conceptionis non meruit quantum ad usum
virtutum; sed solum habuit meritum in radice, scilicet in habitu caritatis et aliarum
virtutum ex quibus dignus fuit gloria; sed quantum ad usum virtutum non
meruit in ipso instanti, sed post ipsum instans. Et ad hoc moventur rationibus
inductis in obiiciendo. Sed prima opinio magis mihi placet, et secundum eam
respondendum est ad argumenta in contrarium facta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod esse est prius quam agere natura, non tempore
de necessitate.
Ad secundum dicendum, quod deliberatio et consilium, ut dicit Philosophus,
non sunt de his quae sunt ad finem, quando non est certum quae
expediant ad finem intentum. In ipsa autem intentione finis aliquis meretur;
unde non exigitur deliberatio ad meritum, etiam in aliis hominibus, quantum ad
appetitum finis. Et praeterea in Christo non exigebatur deliberatio etiam quantum
ad ea quae sunt ad finem, quia de his certus erat.
Ad tertium dicendum, quod illud quod Christus habuit in primo instanti suae
conceptionis, scilicet meritum, et ab alio habuit, inquantum scilicet exigitur
gratia, et a seipso habuit, inquantum meritum procedit ex libero arbitrio. Non
enim semper necessarium est ut causa causatum praecedat tempore, sed quandoque
sufficit quod praecedat natura.

Torna all'inizio