Guido Faba: Epistole

374


tamen, ut Rachel plorans filios suos, pro eis plorare debet,
cum expedit, et ipsos pariter consolari et compati ac debite
misereri. Nam, ut doctor gentium Paulus testatur apostulus,
quis infirmatur, et ego non infirmor; quis scandalizatur,
et ego non uror
? Vestris igitur supplicationibus inclinati
facilem et benignum prostamus assensum petitionibus
equitatis, dilectioni vestre licentiam liberam conferentes, quod
pie vestrorum civium onera sublevetis; eis in necessitatis articulo
constitutis manus adiutrices misericorditer porrigentes,
ut in vobis locum habere auctoritas videatur, qua dicitur alter
alterius onera portare; et sic adimplebitis legem Christi.
XXIX.
(Aretini a Florentinis contra Perusinos auxilium petunt).
Probitatis vestre magnificentia commendanda manifesta
veritate cognoscit, et universe provincie luce patet etiam clariori,
quod Perusini montis habitatores, vento superbie tumefacti,
nos iniquo odio persecuntur, nostre civitati diversis temporibus
iniurias et damna inferendo. Nunc autem sue temeritatis
malitiam innovantes, contra nos modis omnibus moliuntur
exercitum congregare. Quapropter amicitie vestre puritatem
deposcimus, ad quam recurrere nos oportet pro nostris
negotiis, ut nobis adversus predictos velitis succurrere
magna potentia et virtute, intuentes quod amicorum fidem
prosperitas non agnoscit, quam sola novit necessitas experiri.
XXX.
Responsiva auxilii ad beneplacitum ad predictam.
Multipliciter obligamur et constringimur non indigne Aretinam
diligere pro viribus civitatem, que honorem Florentie

Torna all'inizio