Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 882


necessitas ad receptionem formae; et primus modus est quo ad omnes in formis
accidentalibus; secundus autem est etiam, secundum Avicennam, in
omnibus formis substantialibus, quia ipse vult omnes formas substantiales esse
a principio separato; sed secundum Aristotelem et Commentatorem, formae
substantiales materiales pertinent ad primum modum, et anima rationalis ad
secundum; et hic modus sufficit ad hoc quod agens agat sibi simile; quia non
proprie forma generatur, sed compositum.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de diversis agentibus non ordinatis,
scilicet quorum unum non operatur in altero; sed in ipsa operatione
naturae operatur Deus; unde non est inconveniens quod actio eius pertingat ad
aliquem terminum in quem non se extendit actio formativae virtutis; sic enim
ipse Deus in natura operans, etiam organizationem corporis facit; unde est
quasi actio continua, reducta in unum agens, et quae terminatur ad ultimam
dispositionem subiecti, et quae terminatur ad formam; quamvis quantum ad
primum cooperetur sibi natura, et non quantum ad secundum.
Ad sextum dicendum, quod anima rationalis nec ex materia composita est, nec
est forma materialis, quasi in materia impressa; et ideo non potest produci ab
aliquo agente quod accidentalem causalitatem habeat ad ipsam ex parte materiae
quae inducitur ad formam, sicut est in aliis formis materialibus; sed oportet
quod producatur a principio quod habet causalitatem essentialem respectu
essentiae eius; et hoc non potest esse unius speciei.
Ad septimum dicendum, quod animae quae nunc creantur, sunt eiusdem speciei
cum anima Adae, quae in operibus sex dierum creata fuit; et ideo, ut
Augustinus dicit, iam tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et
ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit quod tunc in
suis consummatis operibus non creaverit, scilicet quod quantum ad similitudinem
speciei non praeextiterit etiam quodammodo in illis primis operibus secundum
causales rationes; quia, sicut ibidem subdit Augustinus, corporibus humanis,
quorum ex istis operibus propagatio continuata successione protenditur,
tales congruit animas inseri, quales nunc facit, atque conserit.

Torna all'inizio