Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 182


ei ab imperiali prouidentia constitutum, ut quilibet nummus aureus recipiatur et expendatur
pro quarta uncie, sub pena personarum et rerum in imperialibus litteris, quas idem Thomas
detulit, annotata. Figura Augustalis erat habens ab uno latere caput hominis cum media
facie, et ab alio aquilam.
Uiterbienses castrum quoddam, quod Uetorclanum dicitur, quod Romani tenebant, proditorie
occupant et euertunt, quibusdam qui euaserant de castro ipso conferentibus se ad
Urbem, aliis Uiterbium secedentibus.
Mense Iulii Gregorius papa redit Reate. Romani in odium pape ueniunt usque ad
Montem Fortinum intrare Campaniam disponentes; ad quos tres ex parte pape uenientes
cardinales, facta cum eis compositione per interuentum pecunie, Romam reuersi sunt.
Roggerius de Aquila Fundanus comes obiit, qui habitum suscipiens monachalem, apud
Fossam nouam sepeliri elegit. Terram ipsius, uidelicet Fundos, Traiectum et Sugium,
recipi ad opus suum precipit Imperator per Hectorem de Monte Fusculo iustitiarium et per
Philippum de Citro. Gyffridus filius comitis ipsius ad papam se contulit, turre Ytri se tenente
pro ipso, que tandem studio Philippi de Citro ad opus Imperatoris recepta est. Imperator
pro succursu ciuitatis Acconitane, quam Iohannes de Baruch occupatam tenebat, parte ciuitatis
se pro Imperatore tenente, exercitum congregat militum et baronum.
Mense Augusti Gregorius papa in Campaniam redit, et aput Anagniam festum celebrat
assumptionis beate Uirginis.
Imperator congregatum Brundusii exercitum reuocat, et ipso mandante quilibet sunt in
sua reuersi.
In Sicilia aput Messanam contra Imperatorem seditio orta est occasione Ryccardi de
Montenigro per Imperatorem iustitiarii in Sicilia constituti, quem ciues dicebant contra eorum facere
libertatem.
Decretales corriguntur a Gregorio papa, resecando superflua, et utilia retinendo.
Bartholomeus de Sancto Germano domini pape capellanus, papa mandante, Gaietam
uadit pro compositione inter Imperatorem et Gaietanos facienda, ut redeant ad fidelitatem
ipsius, quod cum facere non posset, aput Sanctum Herasmum secessit, et ibi usque ad mandatum
domini pape elegit facere stationem.

Torna all'inizio