XIII
De contempnenda possessione divitiarum.
(1) Cur ad congregandum quis instet, cum stare non possit
ille qui congregat? Nam «quasi flos egreditur et conteritur
et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet».
Cur multa desideret cum pauca sufficiant? «Habentes, inquit,
victum et vestitum, his contenti sitis». Cur necessaria
cum multa sollicitudine querat, cum ipsa sine magna difficultate
se offerant? (2) Audi quid super hoc veritas dicat:
«Nolite solliciti esse dicentes: ‘Quid manducabimus
aut quid bibemus aut quo operiemur’. Scit enim Pater
vester quia his omnibus indigetis. Querite ergo primum
regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia adicientur vobis».
«Non enim vidi iustum derelictum, nec semen eius
querens panem».
XIIII
De avaro et cupido.
(1) Tantalus sitit in undis, et avarus eget in opibus.
Cui tantum est quod habet, quantum est quod non habet,
quia nunquam utitur acquisitis, sed semper inhiat aquirendis.
Salomon: «Est quasi dives cum nichil habeat, et est
quasi pauper cum in multis divitiis sit». Avarus et infernus
|
|