est primi ab ultimo, et secunda, quae est primi a medio, est tantum secundum
collationem diversarum virtutum ad agendum et patiendum; sed tertia, quae est
medii elementi ab ultimo, quae commisceri possunt et secundum locum confundi,
est secundum utrumque, inquantum elementis collatae sunt qualitates quae
sunt principia alterationis, ut calor et frigus et huiusmodi; et illa quae sunt
principia motus localis, ut gravitas et Levitas; et ideo in tertio die facta est mentio
de loco, cum dicitur: «Congregentur aquae in unum locum», et non aliis
praecedentibus.
Ad quartum dicendum, quod caelum empyreum, ut supra dictum est, non habet
influentiam super inferiora corpora; et ideo inter opera distinctionis commemorari
non debuit, per quam rebus virtutes activae datae sunt: sed caelum
empyreum ordinatum est ad gloriam beatorum; et ideo in principio creationis
suae totum complementum suum habuit.
Ad quintum dicendum, quod opus distinctionis supra acceptum est communiter,
prout dicit discretionem secundum quamcumque virtutis differentiam: et sic in
se includit etiam ornatum; alio autem modo ab ornatu differt, ut dictum est. Et
haec differentia potest sumi ex modo loquendi ipsius Scripturae, quae in operibus
trium dierum quamdam divisionem insinuat.
ARTICULUS 2
Utrum lux proprie inveniatur in spiritualibus.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod lux proprie in spiritualibus inveniatur. Primo per id quod dicitur
Ioan. 1, 9: «Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum»; quod de Deo intelligitur, qui maxime spiritualis est. Ergo videtur
quod lux proprie in spiritualibus substantiis inveniatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit: «Non Christus sic dicitur lux quomodo dicitur
lapis; sed illud proprie, hoc utique figurative». Non autem
Christus proprie diceretur lux, nisi lux proprie in spiritualibus inveniretur.
Ergo etc..
3. Praeterea, inter alias creaturas spiritualis substantia nobilior est, quasi Deo
proximior. Sed non est probabile, Scripturam divinam nobilissimae creaturae
creationem subticuisse. Cum ergo de creatione Angelorum mentionem non
faciat, videtur quod ad litteram et proprie per lucis productionem creatio naturae
angelicae sit intelligenda.
|
|